AAS 43 (1951), p. 506

quibus iidem periculis, quibus insidiis, ob palam teeteve grassantes
acatholicorum errores, obnoxii sint.

J¿ Jfc
tv *7v *ïv

Eo autem consilio ducti, ut Evangelii praeconum opera efficacior
usque evadat, utque ne una quidem eorum sudoris eorumque
sanguinis stilla incassum cadat, placet heic principia
«ac normas breviter enucleare, quibus Missionalium actio ac "navitas
regatur oportet.
Ac principio animadvertendum est illum, qui superno quodam
afflatu ad id vocatur, ut evangelica veritate christianaque
virtute dissitas ethnicorum gentes excolat, ad munus omnino
grande, omnino excelsum destinatum esse. Is enim vitam
suam Deo consecrat, tit eius Regnum ad ultimos usque terrarum
•orbis terminos propagetur. Is non quaerit quae sua sunt, sed
quae Iesu Christi. Is denique pulcherrirnas illas Apostoli 19
gentium sententias sibi peculiari modo datas tribuit : « Pro
Christo... legatione fungimur»; «In carne enim ambulantes, 20
non secundum carnem militamus » ; « Factus sum infirmis2 1
infirmus, ut infirmos lucrifacerem ». Debet igitur regionem2 2
illam, ad quam Evangelii lucem allaturus venit, quasi alteram
patriam considerare debitaque eam adamare caritate; atque
adeo non terrena emolumenta quaerat neque ea, quae ad
Nationem suam vel ad Religiosum Institutum suum spectent,
sed ea potius, quae ad salutem pertineant animorum. Utique
gens sua suaque Sodalitas impenso amore prosequendae sunt,
sed flagrantiore etiam studio diligenda Ecclesia est. Ac meminerit
nihil esse Sodalitati suae profuturum, quod Ecclesiae
bono obstet.

1 9 Cf. Phü., II, 21.
2(1 7/ Cor., V, 20.
21 U Cor., X, 3.
22 i Cor IX, 22.
h

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.