AAS 43 (1951), p. 515

futurarumque rerum cursum dirigent, nemo est qui non videat
quantopere intersit ut de alumnorum ludis, scholis, collegiis
summa habeatur cura. Sacrarum igitur Missionum moderatores
paterno adhortamur animo, ut, nullis parcentes laboribus nullisque
pro facultate sumptibus, haec incepta totis viribus provehant.

Litterarii siquidem ludi ac scholae id afferunt praesertim
utilitatis, ut inter missionales et ethnicos cuiusvis ordinis opportunae
instituantur necessitudines, utque imprimis iuventus,
quae cerea flectitur, ad catholicam intellegendam, aestimandam
assequendamque doctrinam facilius alliciatur. Hi exculti iuvenes,
ut omnes norunt, rem publicam in posterum moderaturi
sunt; ac plebis multitudines eos quasi duces ac magistros sunt
secuturae. Apostolus gentium coram etiam doctissimorum virorum
coetu celsissimam Evangelii sapientiam patefecit, cum in
Atheniensi Areopago ignotum Deum adstantibus annuntiavit.
Quodsi, hac etiam adhibita ratione, frequentes non erunt, qui ad
Divini Redemptoris obtemperandum praeceptis se penitus converterint,
plures tamen erunt, qui suavi quodam sensu se commoveri
experientur, supernam huius religionis pulchritudinem
considerantes eiusque sectatorum caritatem.
Sunt praeterea alumnorum ludi ac collegia ad omne genus
errores refellendos utilissima, qui hodie potissimum acatholicorum
ac communistarum opera cotidie latius serpunt, atque
iuvenum praesertim animis palam tecteve instillantur.
Nec minus utile est opportuna scripta typis edere et in vulgus
propagare. Putamus hac super re necessarium non esse Nos
multum immorari; patet enim omnibus quantum diaria, ephemerides
ac commentarii valeant sive ad veritatem virtutemque
in sua luce ponendas ac mentibus animisque inculcandas, sive
ad fallacias, fucatas veri specie, detegendas, sive ad ementita
illa refutanda commenta, quae vel religionem offendant, vel
quaestiones de re sociali acriter agitatas non sine magno animorum
detrimento perperam proponant. Valde igitur eos di-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.