AAS 43 (1951), p. 516

laudamus Pastores, quibus cordi est eiusmodi scripta recte diligenterque
exarata ac guttembergia arte prodita quam latissime
pervulgare. Quodsi iam haud parum hac de causa factum
est, multum adhuc superest faciendum.
Placet etiam heic opera illa atque incepta maximopere commendare,
quibus cuiusvis generis morbis, infirmitatibus, angustiis
pro viribus consulitur; valetudinaria dicimus, hospitales
domus lepra infectis excipiendis curandisque, sedes medicamentis
opportune dilargiendis, ac varia ea domicilia, in
quibus senibus, puerperis, infantibus aliisque auxilio egentibus
pro facultate prospicitur. Haec profecto, quae quasi pulchriores
viridarii flores Nobis videntur, in quo evangelici verbi satores
operantur, Divinum ipsum Redemptorem veluti ante oculos ponunt,
qui «pertransiit benefaciendo et sanando omnes». 36
Procul dubio haec insignia caritatis opera efficacitate summa
ethnicorum animos praeparant atque alliciunt ad christianam
profitendam fidem ad christianaque amplectenda praecepta;
atque adeo Iesus Christus apostolis edixit: « In quamcumque
civitatem intraveritis, et susceperint vos... curate infirmos,
qui in illa sunt, et dicite illis: appropinquavit in vos
Regnum Dei».3 7
Necesse tamen est ut qui religiosi viri ac sacrae virgines ad
haec aliquando frugifere praestanda se vocatos sentiant, dum
adhuc in patria cuiusque sua commorantur, ea sibi comparent
mentis animique adiumenta, quae hodiernae id genus artes postulent.
Novimus haud deesse virgines, Deo devotas, quae publica
huius exercendae disciplinae adeptae diplomata, cum horríficos
morbos, ut lepram, peculiari studio vestigaverint, eisdemque
consentanea remedia invenerint, meritis debeant ornari
laudibus. Hisce Nos, quemadmodum missionalibus omnibus,
qui suam in leprosorum domibus operam generoso animo prae-

S6 Act., X, 38.
4 7 Luc, X, 8-9.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.