AAS 43 (1951), p. 520

Evangelii propaga tores, qui vobiscum una sollerter operantur,
hac etiam in promovenda causa omnibus praeluceant ac praestent;
ita enim pro certo habebunt illud non sibi fore dictum :
« Eilii huius saeculi prudentiores filiis lucis... sunt)). Oppor- 40
tunum tamen erit ut, quotiescumque fieri, potest, idoneos sibi
adsciscant e laicorum ordine catholicos viros, qui probitate rerumque
tractandarum prudentia conspicui, eiusmodi incepta
suscipiant ac provehant.

# # # y -

Superioribus aetatibus amplissimus missionalium apostolatus
campus nec statutis circumscribebatur ecclesiasticarum dicionunl
terminis, nec Religiosis Ordinibus vel Sodalitatibus
una cum succrescente clero indigena excolendus concedebatur.
Quod quidem, ut omnes norunt, hodie plerumque evenit;
atque evenit etiam interdum ut nonnullae regiones religiosis
viris demandatae sint peculiaris provinciae eiusdem Instituti.
Nos profecto huius rei utilitatem cernimus; quandoquidem hisce
rationibus ac normis catholicarum Missionum ordinatio expeditior
ac facilior redditur. Contingere tamen potest ut ex hoc
agendi modo haud levia incommoda ac detrimenta oriantur,
quibus mederi pro viribus opportunum est. Iam Decessores Nostri
causam eiusmodi datis Litteris, quae supra memoravi- 41
mus, pertractarunt, ac sapientissimas hac de re dederunt normas;
quas Nobis placet in praesens iterare ac confirmare, vos
paterne adhortantes ut easdem « pro cognito ac perspecto, quo
flagratis, religionis animarumque salutis studio, piis accifiatis
animis atque ad obtemperandum compositis. Territoria ea quidem,
quorum curam navitati Apostolica Sedes vestrae demanda
vit ut ea Christo Domino adiungeretis, cum sint plerumque
amplissima, fieri interdum potest, ut missionalium ex Institutis
cuiusque vestris longe inferior sit numerus quam necessitas

4 0 Luc, XVI, 8.
41 Cf. A. A. S., 1919, p. 444; et A. A. S., 1926, pp. 81-82.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.