AAS 43 (1951), p. 521

postulet. Ne igitur dubitetis, quemadmodum in dioecesi rite
constituta solent Episcopo alii ex alia Sodalitate aut clericali
aut laicali religiosi viri, aliae ex alia Congregatione Sorores,,
adesse atque auxiliari, ita in propagationem christianae fidei>
ad institutionem iuventutis indigenae, ad ceteras huiusmodi,
utilitates promovendas, laborum socios advocare atque adsciscere
religiosos sodales ac missionales, qui e vestro sodalicio
non sint, sive ii sacerdotio potiantur, sive ad laicalia, quae vocant,
Instituta pertineant. Sancte quidem glorien tur Ordines
ac Congregationes Religiosae cum de sibi data ad ethnicos populos
missione, tum de partis ad hunc diem Christi Regno accessionibus;
at meminerint se territoria Missionum non iure
quodam proprio ac perpetuo accepisse, sed ad Apostolicae Sedis
nutum habere, cui propterea et ius et officium incumbit
rectae et plenae eorum cultioni prospiciendi. Nec igitur Romanus
Pontifex apostolico muneri hoc unice satisfaciat si territoria
maioris minorisve magnitudinis alia inter alia Instituta
distribuat; sed — quod pluris interest — nullo non tempore
omnique sua cura providere debet, ut ea ipsa Instituta
tot missionales ac, potissimum, tales in regiones sibi creditas
dimittant, qui his, qua late patent, christianae veritatis luce
complendis abunde sufficiant atque efficacem dent operam ».i %

*i¿? «i¿r *¿fr
"TV -7T "Tv"

Aliud praeterea attingendum superest, quod valde cupimus
quam clarissime omnibus pateat. Illam Ecclesia, inde ab originibus
ad nostram usque aetatem, sapientissimam normam
semper secuta est, qua quidquid boni, quidquid honesti ac pulchri
variae gentes e propria cuiusque sua indole e suoque ingenio
habent, id Evangelium, quod amplexae sint, non destruat
neque restinguat. Ecclesia siquidem cum populos ad altiorem
humanitatem ad cultioremque vitam, christiana religione auspice,
advocat, non illius morem gerit, qui luxuriantem silvam

42 A. A.. 8., 1926, pp. 81-82.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.