AAS 43 (1951), p. 528

quaerere et salvum facere quod perierat ». Si vel ad unum5 3
domesticum convictum christianae fidei lumine quoquo modo
illustrandum recreandumque contulerint, tunc divinae quamdam
virtutis impulsionem, in aevum usquequaque increscentem,
sciant indidem exortam; si vel unum sacrorum administrum
instituendum adiuverint, tot deinceps Eucharistici Sacrificii,
apostolici muneris sanctimoniaeque fructus in ipsos
uberrime redundabunt. Christifideles enim universi in unam
eamdemque amplissimam coëunt familiam, cuius membra militantis,
purgantis, triumphantisque Ecclesiae secum invicem
bona participant. Nihil igitur aptius esse videtur quam « Sanctorum
Communionis» dogma ad sacrarum expeditionum utilitatem
gravitatemque christiani populi menti voluntatiqüe recte
inculcandam.
Paternis hisce conceptis votis, opportunisque editis principiis
ac normis, fore confidimus ut, quinto ac vicesimo expleto
anno, ex quo Encyclicae Litterae Rerum Ecclesiae in lucem prodiere,
auspicium inde sumant catholici omnes ad nova ac cotidie
auctiora sacris Missionibus procuranda incrementa.
Interea autem hac suavissima spe freti, cum vobis singulis,
Venerabiles Fratres, tum clero populoque universo, iis nominatim,
qui vel domi precibus ac collata stipe, vel apud exteras
gentes sua dedita opera, sanctissimam eiusmodi causam provehunt,
Apostolicam Benedictionem, caelestium munerum auspicem
paternaeque benevolentiae Nostrae testem effuso animo
impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Iunii,
in festo S. Eugenii I, anno MDCCCCIX Pontificatus Nostri tertio
decimo.

PIUS PP. XII

" Luc, XIX, 10.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.