AAS 43 (1951), p. 527

Ecclesia enim corpus Christi mysticum est, in quo « si quid
patitur unum membrum,compatiuntur omnia membra». Qua- 50
propter cum plura ex his membris hodie acerbis discrucientur
doloribus ac vulneribus sauciata reperiantur, omnes christifideles
sacro tenentur officio cum illis quadam virium animorumque
necessitudine sese coniungendi. In quibusdam Missionum
locis bellicus furor ecclesias non paucas ac missionalium sedes,
scholas, valetudinaria horrendum in modum vastavit delevitque.
Ad haec damna repensanda, ad tot aedificia denuo
exstruenda, totus orbis catholicus, quem constat singulari erga
sacras expeditiones sollicitudine et caritate teneri, idonea subsidia
liberaliter praestabit ».5 1
Vobis, Venerabiles Fratres, probe cognitum est universam
paene hominum consortionem in oppositas acies, pro Christo
scilicet vel contra, hodie proclivi cursu prolabi. Humanum genus
gravissimo in praesens divexatur discrimine, ex quo aut
Christi salus, aut teterrimae sequentur ruinae. Actuosa Evangelii
praeconum sollertia ac navitas Christi Regnum amplificare
quidem contendit; at alii praecones sunt, qui cum ad materiam
omnia referant, ac beati aeternique aevi spem quamlibet
reiciant, ad condicionem homines indignissimam adducere
conentur.
Maiore igitur ratione Catholica Ecclesia, amantissima omnium
hominum mater, quotquot in terrarum orbe habet, universos
advocat filios ut intrepidis evangelicae veritatis satoribus
sociam pro viribus operam praestare studeant collatione
stipis, precum suffragio, caelestiumque ad missionalium munus
vocationum praesidio. Eos deinde materne compellat ut
misericordiae induant viscera, ut velint apostolici laboris, si 52
non re, studio tamen esse participes, ut denique irritum cadere
ne sinant benignissimi Cordis Iesu votum, qui « venit..

'* I Cor., XII, 26.
41 A. A. 8., 1950, pp. 727-728.

" Cf. Coloss., III, 12.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.