AAS 43 (1951), p. 526
nam eveniat ut suis in animis, adhuc innocentiam redolentibus,
apostolatus missionalis germina apte insita adolescant.
Praeterea meritis iuvat honestare laudibus tot tantaque incepta,
quae eadem de causa Religiosorum Instituta tam impenso
studio provehunt, ut Pontificiis Operibus Missionalibus omni
ope auxilientur; itemque paternam placet Nostram profiteri benevolentiam
iis feminarum coetibus quae ad liturgicas vestes
ac iintea conficienda utiliter adlaborant. Illud denique universis
Ecclesiae administris, Nobis sane dilectissimis, asseveramus:
operam, a christiano populo datam pro infidelium salute procuranda,
in optimos reviviscentis fidei fructus efflorescere; atque
auctis sacrarum expeditionum studiis auctum pariter pietatis
incrementum respondere.
Nolumus denique Encyclicis hisce Litteris finem imponere,
quin ad clerum et ad christifideles universos mentem cogitationemque
Nostram studiose convertamus, eisdemque cumprimis
gratum admodum profiteamur animum. Equidem hoc etiam
anno a filiis Nostris opis subsidiique largitatem Missionibus
adiuvandis, haud mediocriter auctitatam esse comperimus.
Certe nusquam caritas vestra utilius quam in hoc opere collocari
potest, quippe quod sit Christi Regno latius proferendo ac
tot fidei exsortium saluti ministrandae destinatum; quandoquidem
ipse Dominus «mandavit... unicuique de proximo suo». *4
Quam ad rem, quae in epistula Dilecto Filio Nostro Petro
S. R. E. Presb. Card. Fumasoni Biondi, eidemque Sacri Consilii
Praefecto catholicae propagandae Fidei, die ix mensis Augusti,
anno MDCCCCL data, scripsimus, ea in praesens nova sollicitudine
permoti iterum instando placet admonere: « Omnes
christifideles... in suscepto proposito sacras expeditiones provehendi
perseverent, suas in earum bonum industrias multiplicent,
enixas Deo preces indesinenter adhibeant, ad missionalium
munera vocatos adiuvent, eis necessaria auxilia pro viribus
suppeditando.
19 Eccli., XVII, 12.