AAS 43 (1951), p. 530
Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et
divina ope saepius implorata, ac de Venerabilium Fratrum Nostrorum
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, Patriarcharum,
Archiepiscoporum et Episcoporum in Urbe exsistentium
consilio ; Beatam Aemiliam de Vialar et Beatam Mariam Dominicam
Mazzarello, Virgines, Sanctas esse decernimus et definimus
ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes ab Ecclesia
Universali illarum memoriam quolibet anno die earum
natali, Aemiliae nempe die vigesima quarta augusti, et Mariae
Dominicae die decima quarta maii, inter Sanctas Virgines non
Martyres pia devotione recoli debere. In nomine Pa £¡3 tris et
Fi £g Iii et Spiritus Sancti.
HOMILIA SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI
VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII,
Dum sacrarum virginum vitam recolimus, quas hodie in hac
tanta maiestate rerum hominumque celebritate sanctitatis insignibus
decoravimus, earum imprimis menti Nostrae occurrit
christianae fortitudinis virtus, qua eaedem inde a tenera
aetate omnia vincere enisae sunt, quaecumque arduum praepediebat
iter ad evangelicam assequendam perfectionem ad
eamque omni ope suis sodalibus inculcandam. Paternam relinquere
domum, terrenae huius vitae gaudiis, quae vel in edita
vel in humili fortuna sperare licet, volenti ac generóso animo
vale dicere, nihil aliud optare, nihil petere, nisi Dei optemperare
voluntati, qui eas ad grandia vocabat munera: haec omnia
earum indolem ostendunt, quae, si ex natura fortis ac strenua
fuit, fuit etiam superna gratia tam uberrime alita ac confirmata,
ut mirandum in modum eniteretur.
Haec autem invicta animi fortitudo tum luculentissime in
utraque virgine refulsit, cum opus fuit ut nascentes earum ductu
moderationeque Communitates gravissimas omne genus difficultates
eluctarentur ac superarent. Nullis enim neglectis cu-