AAS 43 (1951), p. 630

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale
lentem me ad sanctum altare confugere non concessit, sed nitebatur
de ecclesia trahere ». Theodoreti autem haec: « Si Pau-7
lus, praeco veritatis... ad magnum Petrum se contulit... multo
magis nos humiles et pusilli ad Apostolicam Sedem vestram
accurrimus, ut Ecclesiarum ulceribus remedium a Vobis accipiamus.
Vobis enim primas partes in omnibus tenere convenit...
Ego Apostolicae vestrae Sedis exspecto sententiam...
Ante omnia ut a Vobis docear oro an me oporteat in hac iniusta
depositione acquiescere, annon : Vestram enim sententiam
exspecto ».8
Ad tantam labem delendam frequentibus litteris institit Leo
Theodosium et Pulcheriam urgere, ut ii nimis adflictis rebus
mederentur adeoque intra Italiae fines novum Concilium, Ephesina
admissa purgatur um, cogeretur. Cum vero imperatorem
Valentinianum III eiusque matrem Gallam Placidiam et coniugem
Eudoxiam in Vaticanam Basilicam ingredientes, Episcoporum
stipatus corona, excepisset, cum gemitibus et fletu, eis
persuasit, ut pro viribus Ecclesiae ingravescenti squalori protinus
praestarent remedium. Scripsit Augustus Augusto, ipsae
scripsere Reginae. At frustra: Theodosius, astu et fraudibus
circum ventus, nihil quod perperam actum erat, emendavit.
Cum autem ipse improviso interiit, eius soror Pulcheria imperio
potita, Marcianum sibi coniugem et imperii socium accivit,
qui ambo religionis et sapientiae laude sunt praeclari. Tum
Anatolius, qui in Flaviani locum a Dioscoro, violato iure, suffectus
erat, Leonis ad Flavianum de Incarnatione Domini epistulae
subscripsit; Flaviani exuviae illustri pompa Constantinopolim
translatae; deturbati e suis sedibus Episcopi in pristinum
restituti; ac communis Eutychianae contagionis detestatio
invalescere coepit, ita ut haud amplius videretur indicendum
esse Concilium, eo vel magis quod ob barbarorum incursiones
Romani Imperii status tutus non erat.

7 SCHWABTZ, Acta Conciliorum Oecumenicorum, II, vol. II, pars prior, p. 78.
8 Theodoretus ad Leonem M. (Ep. 52, 1. 5. G : PL 54, 847 et 851 ; cfr. PG 83, 1311 s.
et 1315 s.).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.