AAS 43 (1951), p. 631

Nihilo secius hoc habitum celebratumque est, Imperatore
óptente, Summo autem annuente Pontifice.
Chalcedon erat urbs Bithyniae, prope Bosporum Thracium,
e conspectu Constantinopolis, quae in opposito litore est sita.
Huc in amplissimam subürbanam basilicam S. Euphemiae Virginis
et Martyris octavo Idus Octobres a Nicaena urbe profecti,
ubi hac de causa iam congregati erant, una con venere patres,
omnes ex Orientalibus regionibus, duobus Afris exceptis domo
profugis.
In meditullio Evangeliorum posito codice, ante sacri altaris
cancellos undeviginti Imperatoris et Senatus procuratores sedebant.
Pontificiae Legationis munera obierunt religiosissimi
viri Paschasinus Lilybetanus in Sicilia Antistes, Lucentiüs
Asculanus Episcopus, Bonifatius et Basilius presbyteri, quibus
additus est Iulianus Coënsis Episcopus, ut iis curam actionemque
suam adiutricem impenderet. Romani Pontificis Legati, primi
inter Episcopos considebant; primi nominantur, primi loquuntur,
primi actibus subscribunt; delegata, qua praediti sunt
auctoritate, aliena roborant aut reiciunt suffragia, ut manifesto
contigit in damnatione Dioscori, quam hisce verbis ratam habuerunt:
(( Sanctissimus et beatissimus Archiepiscopus magnae
et senioris Romae Leo, per nos et per praesentem sanctam
Synodum, una cum ter beatissimo et omni laude digno beato
Petro Apostolo, qui est petra et crepido catholicae Ecclesiae,
et rectae fidei fundamentum, nudavit eum [Dioscorum] tam
episcopatus dignitate, quam etiam et ab omni sacerdotali alienavit
ministerio ».9

Ceterum Pontificios Legatos non solummodo praesidendi auctoritatem
exercuisse, verum etiam ab omnibus conciliaribus
patribus, nemine adversante, iis praesidendi ius et honorem
agnitum esse liquido constat ex synodiça epistola ad Leonem
missa: « Tu quidem — iidem scribunt — sicut membris ca-

' MANSI, Conciliorum amplissima collectio, VI, 1047 (Act. III) ; SOHWABTZ, II, vol. I,
pars altera, p. 29 [225] (Act. II).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.