AAS 43 (1951), p. 632
put, praeeras in his qui tuum tenebant ordinem benevolentiam
praeferens ».1 0
Nostrum non est hic singula synodalia gesta revolvere, sed
praecipua tantum, prout veritati in lumine collocandae et religioni
fovendae utilia sunt, breviter attingere. Itaque non possumus,
cum de Sedis Apostolicae dignitate quaestio agitetur,
illius Concilii canonem XXVIII silentio praeterire, quo Constantinopolitanae
episcopali sedi, utpote imperiali urbi, alter
post Romanam sedem honoris locus tribuebatur. Quamvis ibidem
nihil contra divinum iurisdictionis primatum, qui quidem
pro explorato habebatur, actum esset, tamen idem canon, absentibus
ac dein contradicentibus Pontificiis Legatis conflatus,
atque adeo clandestinus et subrepticius, quavis iuris vi destitutus
est et a S. Leone multas per litteras reproba tus et damnatus.
Cui, ceterum, rescissoriae sententiae acquievere Marcianus
et Pulcheria, imo etiam et ipse Anatolius, qui male
ausum excusans, ita ad Leonem scripsit: « De his autem quae
Constantinopolitanae gratia sedis sancita sunt in Chalcedonerisi
nuper universali Synodo, pro certo Beatitudo Vestra hoc habeat,
nullam esse culpam in me..., sed Constantinopolitanae Ecclesiae
reverendissimus clerus est, qui hoc habuit studium...; cum
et sic gestorum vis omnis et confirmatio auctoritati Vestrae Beatitudinis
fuerit reservata
At veniendum denique est ad totius causae cardinem, videlicet
ad sollemnem catholicae fidei definitionem, qua Eutychetis
perniciosus error repudiatus et damnatus est. In eiusdem Sacrae
Synodi actione quarta imperialibus proceribus id poscentibus,
ut novum fidei Symbolum conderetur, Paschasinus Pontificius
Legatus, communis voti interpres, respondit minime hoc
oportere, cum fidei Symbolorum et canonum ab Ecclesia receptorum
satis iam esset: inter quae, hac super causa, primas
agere partes epistulam Leonis ad Flavianum: « Tertio vero
1 0 Synodus Chalcedonensis ad Leonem M. (Ep. 98, 1: PL 54, 951; MANSI, VI, 147).
" Anatolius ad Leonem M . (Ep. 132, 4 : PL 54, 1084; MANSI, VI, 278 s.).