AAS 43 (1951), p. 633

[id est post Symbola Nicaenum et Cons tan tinopolitanum eorumque
declarationem a S. Cyrillo in Ephesina Synodo peractam
] beatissimi atque apostolici viri, universalis Ecclesiae papae
Leonis, Nestorii et Eutychetis haeresim damnantis, directa
scripta, quid vera fides habeat, exposuerunt. Similiter vero et
sancta Synodus hanc fidem tenet, hanc sequitur ».1 2
Iuvat hic memorare praegraves huiusmodi S. Leonis de Verbi
Incarnatione litteras ad Flavianum in tertia Concilii actione
recitatas esse; ac vixdum anagnostae vox conticuerat, omnes qui
aderant uno animo et ore conclamasse : « Haec patrum fides,
haec Apostolorum fides. Omnes ita credimus, orthodoxi ita credunt.
Anathema ei qui ita non credit. Petrus per Leonem ita
locutus est ».1 3
Post haec, summo omnes consensu professi sunt Romani
Antistitis documentum cum Nicaeno et Constantinopolitano
Symbolis plane et perfecte convenire. Nihilo secius in synodali
actione quinta, iterum iterumque Mar ciani ac Senatus procuratoribus
id efflagitantibus, a lecto Consilio ex variis regionibus
Episcoporum qui in oratorio aedis S. Euphemiae convenerant,
nova exarata est fidei definitio; eaque ex prologo quodam,
ex Symbolis Nicaeno et Constantinopolitano tum primum
promulgato et ex sollemni Eutychianae doctrinae condemnatione
constat. Hanc vero fidei regulam conciliares patres unanima
consensione comprobarünt.
Rei pretium esse nunc, Venerabiles Fratres, putamus, ut in
enucleando Romani Pontificis documento, praeclarissimo catholicae
fidei vindice, aliquantisper immoremur. Ante omnia
contra Eutychem haec asserentem: « Confiteor ex duabus naturis
fuisse Dominum nostrum ante adunationem; post adunationem
vero unam naturam confiteor », haud sine animi in-1 4
dignatane ita fülgurantis veritatis iubar sanctissimus Antistes
opponit: «Miror tam absurdam tamque perversam eius profes-

1 1 MANSI, VII, 10
" SCHWABTZ, IT, vol. I, pars altera, p. 81 [277] (Act. III) ; MANSI, VI, 971 (Act. II).

14 S. LEONIS M. Ep. 28, 6 (PL 54, 777).

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.