AAS 43 (1951), p. 635

saecula geniti, secundum divinitatem, et ex Maria, secundum
humanitatem, in tempore nati.
Haec ex Evangelio hausta celsaque doctrina, id haud diffitens
quod in Ephesina Synodo decretum fuerat, reicit Eutychem,
dum non parcit Nestorio; eidemque absolute perfecteque resonat
Chalcedonensis Concilii dogmatica definitio, quae pariter
in Christo duas distinctas naturas unamque personam perspicue
et presse pronuntiat his verbis : « Sancta et magna et universalis
Synodus... [eos], qui duas quidem ante unitatem naturas
Domini fabulantür, unam vero post unitionem contingunt,
condemnat. Sequentes igitur sanctos Patres, unum eundemque
confiteri Filium et Dominum nostrum Iesum Christum
consonanter omnes docemus, eundemque perfectum in deitate
et eundem perfectum in humanitate, Deum verum et hominem
verum, eundem ex anima rationali et corpore, consubstantialem
Patri secundum deitatem, consubstantialem nobis eundem
secundum humanitatem per omnia nobis similem absque peccato
: ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem,
in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter
nostram salutem ex Maria Virgine Dei genitrice secundum humanitatem;
unum eundemque Christum, Filium, Dominum,
Unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise,
inseparabiliter agnoscendum; nusquam sublata differentia
naturarum propter unitionem, magisque salva proprietate
utriusque naturae, et in unam personam atque subsistentiam
concurrente: non in duas personas partitum aut divisum, sed
unum eundemque Filium et Unigenitum Deum Verbum, Dominum
Iesum Christum». 21
Quodsi quaeratur, quanam ex ratione id contingat, ut in oppugnando
errore tanto nitore tantaque efficacitate Chalcedonensis
Concilii elocutiones praepolleant, inde remur potissimum
hoc provenire, quod ibidem, qualibet amota ambiguitate, propriissima
nomina adhibentur. Etenim in Chalcedonensi fidei
definitione vocibus personae et hypostasis (irpóo-tímov-imóo-rao-is)

21 MANSI, VII, 114 et 115.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.