AAS 43 (1951), p. 636

eadem notio subicitur; nomini autem naturae (<j>vo~ts) alia vis
inest neque unquam eius significatio pro illis nominibus sumitur.

Quapropter falso olim Nestoriani et Eutychiani opinabantur
et aliqui nunc temporis rerum gestarum scriptores dictitant
Chalcedonensem Synodum id quod in Ephesina statutum erat
emendasse. Quin imo altera alteram perficit, ita ut praecipuae
doctrinae christologicae synthesis seu compositio in oecumenicis
Synodis Costantinopoli secundo ac tertio celebratis vigentior
liqueat.
Dolendum sane est, quod veteres quidam Chalcedonensis
Concilii adversarii, monophysitae quoque vocati, tam illimem,
sinceram, integram fidem, ex verbis quibusdam antiquorum
perperam intellectis, respuerunt. Quamvis enim repugnarentEütychëti
absurde loquenti de Christi naturarum commixtione, tamen
pertinaciter haeserunt pernotae sententiae : « Una natura
Dei Verbi incarnata», qua Sanctus Cyrillus Alexandrinus tamquam
a S. Athanasio tradita usus est, recto tamen mentis sensu,
cum naturam ad ipsam personam significandam transferret.
A Chalcedonensibus vero patribus quod in illis vocibus labile
et incertum erat prorsus fuit ademptum: aequantes enim nomina
quae in trinitaria theologia adhibentur iis, quae Dominicam
Incarnationem enuntiant, idem fecerunt naturam et essentiam
(ovaio), idem personam et hypostasim, a quibus duo
superiora nomina omnino distinguenda esse putarunt, dum a
praedictis dissidentibus aequiparatur natura personae, non autem
essentiae. Usitato igitur et puro sermone dicendum est in
Deo unam esse naturam, tres personas; in Christo autem unam
personam, duas naturas.
Ex nuper allata ratione evenit, ut nunc quoque nonnulli
dissidentium coetus in Aegypto, Aethiopia, Syria, Armenia et
alibi, in definienda Dominicae Incarnationis doctrina, verbis
praecipue a recto tramite deflectere videantur; quod quidem ex
eorum liturgicis et theologicis documentis coniectari licet.
Ceterum iam saeculo decimo secundo aliquis, qui apud Ar-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.