AAS 43 (1951), p. 91

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SUPREMA SACRA CONGREGATIO S. OFFICII

DECRETUM
Feria IV, die 20 Decembris 1950

Quaesitum est ab hac Suprema Sacra Congregatione utrum liceat
catholicis nomen dare Associationi, quae vulgo nuncupatur « Rotary
Club ».
Emi ac Revmi Domini Cardinales rebus fidei et morum tutandis
praepositi, praehabito RR. DD. Consultorum voto, in Plenario Consessu
Feriae IV, diei 20 Decembris 1950, respondendum decreverunt :
« Clericis non licere nomen dare Associationi « Rotary Club » vel eiusdem
coetibus interesse; laicos vero hortandos esse ut servent praescriptum
can. 084 C. I. C. ».
Et die 26 eiusdem mensis et anni, Ssmus D. N. Pius divina Providentia
Papa XII in audientia Excmo ac Revmo Domino Adsessori S. Officii
impertita, relatam Sibi Emorum Patrum resolutionem adprobavit
atque publicari iussit.
Datum Romae, ex aedibus S. Officii, die 11 Ianuarii 1951.

Marinus Marani, Supremae S. Congr. S. Officii Notarius.

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i
DECRETUM

ERECTIONIS VICARIATUS CASTRENSIS IN REPUBLICA BRASILIANA

Ad consulendum spirituali curae militum exercitus Reipublicae Brasilianae
Ssmus Dominus Noster Pius, Divina Providentia Pp. XII,
de consilio infrascripti Cardinalis Sacrae Congregationis Consistorialis
a Secretis, praesenti Consistoriali Decreto perinde valituro ac si

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.