AAS 44 (1952), p. 16
CONSTITUTIONES APOSTOLICAE
I
VERAE CRUCIS
NOVA IN MEXICO ERIGITUR PROVINCIA ECCLESIASTICA, CUIUS METROPOLITANA
ERIT ECCLESIA VERAE CRUCIS SEU IALAPENSIS ET SUFFRAGANEAE CATHEDRA-
LES ECCLESIAE P AP ANTLENSIS ET TEHUANTEPECENSIS ERUNT.
PIUSEPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Inter praecipuas Apostolicae Sedis curas haec quoque exstat ut,
cum id dominici gregis bonum et rectum dioecesium regimen expostulare
videatur, ecclesiasticae circumscriptiones opportune immutentur. Cum
autem rei catholicae profectui in Mexico non parum conferre existimetur
e tribus dioecesibus Verae Crucis, Papantlensi et Tehuantepecensi
novam provinciam ecclesiasticam erigere, Nos, de consilio venerabilis
Fratris Nostri S. B. E. Cardinalis S. Congregationis Consistorialis a
Secretis, atque accedente favorabili sententia venerabilis Fratris Gulielmi
Piani, Archiepiscopi titulo Nicosiensis et in Mexicana Bepublica
Delegati Apostolici, libenter excipiendas duximus preces, quibus venerabilis
Frater Emmanuel Pius López Estrada, hodiernus Episcopus Verae
Crucis seu Ialapensis, ab Apostolica Sede erectionem quam diximus
expetebat. Suppleto igitur, quatenus opus sit, aliorum, quorum intersit,
vel eorum qui sua interesse praesumant consensu, Nos, omnibus mature
perpensis ac certa scientia, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
novam in Mexico provinciam ecclesiasticam erigimus et constituimus,
cui Verae Crucis seu Iapalensis nomen erit, et Ecclesiis constabit
Verae Crucis, Papantlensi et Tehuantepecensi.
Cathedralem itaque Ecclesiam Verae Crucis ab archiepiscopalis Ecclesiae
Mexicanae metropolitico iure eximimus et ad gradum et dignitatem
Ecclesiae metropolitanae extollimus et ipsi proinde omnia tribuimus
iura, privilegia et praerogativas, quibus ceterae per orbem metropolitanae
Ecclesiae iure communi fruuntur.
Item Ecclesiae Verae Crucis Antistitem, atque in praesenti venerabilem,
quem supra memoravimus, Fratrem Emmanuelem Pium López
Estrada, a iure metropolitico Archiepiscopi Mexicani exemptum, iisdem