AAS 44 (1952), p. 17

hisce Litteris in Archiepiscopum promovemus cum omnibus iuribus et
privilegiis ceterorum Archiepiscoporum propriis et peculiarem facultatem
illi attribuimus intra suae archidioecesis fines Crucem ante se deferendi
et sacro Pallio utendi, postquam tamen hoc ab Apostolica Sede in
Consistorio de more pustulatum et obtentum fuerit.
Canonicorum quoque archiepiscopalis Ecclesiae Verae Crucis Capitulum
ad gradum, titulum et honorem Capituli Metropolitani evehimus
eum omnibus iuribus, privilegiis, praeeminentiis et honoribus, quibus
cetera metropolitanarum Ecclesiarum Capitula iure communi donantur.
Novae insuper huic metropolitanae Ecclesiae verae Crucis seu lalapensi
suffraganeas subicimus tum cathedralem Ecclesiam Papantlensem,
quam proinde a metropolitico Archiepiscopi Angelorum iure eximimus,
tum cathedralem Ecclesiam Tehuantepecensem, quam ab Archiepiscopi
Antequerensis metropolitico iure subtrahimus, harumque pro tempore
Episcopos metropolitico exinde Archiepiscopi Verae Crucis subicimus
iuri.

Fines vero novae huius provinciae ecclesiasticae iidem erunt ac fines
trium dioecesium Verae Crucis, Papantlensis et Tehuantepecensis, quae
novam istam provinciam efformant. Ad quae omnia, uti supra disposita
et constituta, ad exsecutionem mandanda venerabilem quem supra memoravimus
Fratrem in Mexicana Republica Delegatum Apostolicum eligimus,
eidemque idcirco necessarias et opportunas facultates tribuimus,
etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica
dignitate constitutum et ipsi onus imponimus ad Sacram
Congregationem Consistorialem, cum primum fas erit, authenticum
transmittendi peractae exsecutionis exemplum. Praesentes autem Litteras
firmas, validas et efficaces esse et fore suosque plenos et integros effectus
sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter
observari debere, ac, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter contigerit attentari, id prorsus irritum et inane
esse et fore volumus ac decernimus, contrariis quibuslibet, etiam speciali
mentione dignis, minime obstantibus, quibus omnibus derogamus.
Harum porro Litterarum exemplis vel excerptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eandem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce iisdem haberetur ostensis. Nemini vero hanc paginam
erectionis, constitutionis, evectionis, subiectionis, concessionis, commis
sionis et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis

2 - ACTA, rol. XIX, n. 1. — 25-1-1952,,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.