AAS 44 (1952), p. 18

autem id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, se noverit incursurum.

Datum Eomae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo primo, die undetricesimo Iunii mensis, Pontificatus Nostri
anno tertio decimo.

Pro S. R. B. Cancellario
© E. Card. TISSERANT Fr. A. I. Card. PIAZZA
S. Collegii Decanus S. C. Consistorialisa Secretis.

t Alfonsus Carinci, Archiep. tit. Seleucien., Decanus Proton. Apost.
Iosephus Caprio, Proton. Apost.
Loco SB Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXXI, n. 92.

II

DE KYOTO

(KYOTENSIS)

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE KYOTO IN DIOECESIM ERIGITUR, KYOTENSEM NO
MINE, EIQUE TERRITORII PARTES ALIQUOT E DIOECESI OSAKENSI ANNECTUNTUR.

PIUSEPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Inter supremi, quo fungimur, apostolatus muneris curas, illud quoque
praestare studemus ut enascentes inter ethnicos Ecclesiae ad maio
ris dignitatis gradum evëhantur, si in illis catholica res non mediocre
susceperit incrementum. Quo moti consilio, enixas venerabilis Fratris
Maximiliani de Fürstenberg, Archiepiscopi titulo Palteni, in Iaponia
Delegati Apostolici, Nobis oblatas preces excipiendas censuimus, quibus
petebatur ut Praefectura Apostolica de Kyoto, clero saeculari iaponensi
concredita, attentis potissimum uberibus susceptis fructibus
in Christi regno prolatando, opera et sollertia indigenarum presbyterorum
una cum exteris Missionalibus inibi allaborantium, in dioecesim
erigeretur. Suppleto itaque, quatenus opus sit, quorum intersit, vel
eorum qui sua interesse praesumant consensu, de consulto venerabilium
Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium S. Congregationi Fidei Pro-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.