AAS 44 (1952), p. 442
Peña, Macheta, Pacho, Susa, Topaipí, Ubate, Vergava, atque ex ita
avulso territorio novam erigimus Dioecesim, ab urbe Zipaquirà « Zipaquirensem
» appellandam, quae iisdem circumscribetur finibus ac Vicariatus
foranei quos modo diximus ; atque ex paroeciis constabit quibus
vulgo nomina: Cogua, Nemocòn, San Cayetano, Suesca, Villapinzòn,
Chaguani, Guachetù, Cunubà, Caparrapi, Utica, La Paz de Calamoimaf
Puerto Salgar, Manta, Tibirita, Supatà, Paime, Villagòmez, Fùquene,
Simijaca, El Peñón, Yacopì, San Antonio de Aguilera, El Carmen de
Carupa, SutataMsa, Tausa, Nocaima, Nimaima.
II) Huius novae Dioecesis episcopalem sedem in urbe vulgo Zipaquirà,
a qua Dioecesis ipsa nomen mutuatur, statuimus; quam igitur
urbem ad episcopalis civitatis fastigium extollimus. Episcopi vero cathedram
in templo Ssmae Trinitati dicato in eadem urbe exstante, figimus.
Quod propterea templum ad Cathedralis templi gradum et dignitatem
evehimus, eique insignia et privilegia, obligationes et onera
tribuimus, quae ceterorum Cathedralium templorum sunt propria. Zipaquirensibus,
autem, pro tempore Praesulibus hinc iura, privilegia,
insignia, honores et potestates compétent, hinc onera et obligationes
quae iure communi eiusmodi Praesulibus competunt.
III) Zipaquirensem Cathedralem Ecclesiam suffraganeam facimus Metropolitanae
Ecclesiae Bogotensi cuius Archiepiscopi metropolitico iuri
Zipaquirenses pro tempore Episcopos subicimus.
IV) Ut vero cathedrali templo Ssmae Trinitatis nihil decoris desit,,
ibique divinus cultus eo quo par est splendore exerceatur, decernimus ut
Canonicorum Capitulum, quum primum fas erit, constituatur iuxta regulas
et normas per alias Nostras sub plumbo Litteras edendas. Donec
vero Canonicorum Capitulum deerit, volumus ut Dioecesani Consultores
ad iuris normam eligantur, eorumque operam Episcopus adhibeat.
V) Episcopalem mensam constituent sive bona quae ex partitione bonorum
mensae archiepiscopalis Bogotensis novae Dioecesi Zipaquirensi
öbvenient, sive pecunia a civili Gubernio eroganda, sive Curiae emolumenta
et fidelium oblationes. Quoad bonorum divisionem cum archiepiscopali
mensa Bogotensi servetur praescriptum can. 1500 Codicis Iuris
Canonici.
VI) Iubemus insuper ut in Dioecesi Zipaquirensi saltem parvum seminarium,
quam primum fieri poterit, iuxta normas iuris canonici et
regulas a S. Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus
editas, constituatur, atque ex eadem Dioecesi cum fieri poterit electi iuvenes
in sortem Domini vocati Romam mittantur ut ibi, sub oculis fe-