AAS 44 (1952), p. 443

re Romani Pontificis, in Pontificio Collegio Piano Americano Latino ad
pietatem ac doctrinam erudiantur. Interea vero Archiepiscopus Bogotensis
pueros et iuvenes novae Dioecesis Zipaquirensis ad clericalem
ordinem destinatus, uti antea, ad suum Seminarium admittere perget.

VII) Quod autem attinet ad novae Dioecesis regimen et administrationem,
ad clericorum et fidelium iura et onera, aliaque huiusmodi servanda
decernimus quae sacri canones praescribunt. Quod ad clerum
praecique spectat iubemus ut, simul ac novae Dioecesis erectio ad effectum
deducta fuerit, eo ipso clerici Dioecesi illi censeantur adscripti in cuius
territorio legitime degunt. Alumni autem, sive sint clerici sive non, qui
nunc in Seminario Bogotensi instituuntur ac domicilium habent in territorio
Dioecesis Zipaquirensis, eidem Dioecesi assignentur.
VIII) Volumus denique ut omnia documenta et acta quae novam
hanc Dioecesim, eiusque tum clericos et fideles tum bona tempora]ia
respiciunt, ad huius Dioecesis cancellariam ut in eius tabulario diligenter
serventur, ab archiepiscopali Curia Bogotensi quamprimum
transmittantur.
Ad quae omnia, ut supra disposita, perficienda venerabilem Fratrem
in Columbiana Republica Nuntium Apostolicum vel eum qui in exsecutionis
actu Nuntiaturae illi praeerit, deligimus, eidemque necessarias
ad id et opportunas attribuimus facultates, etiam subdelegandi ad
effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum,
et illi onus facimus fide dignum peractae exsecutionis actorum
exemplum ad S. Congregationem Consistorialem, cum primum fas erit,
transmittendi. Has autem Litteras firmas, validas et efficaces esse et fore
volumus suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere atque ab
omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari et, si secus super his
a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
id irritum prorsus et inane esse ac fore decernimus; non obstantibus
regulis in synodalibus, provincialibus, generalibus universalibusque
Conciliis editis, generalibus vel specialibus constitutionibus
et ordinationibus apostolicis ceterisque contrariis, quibus omnibus derogamus.
Harum vero Litterarum exemplis vel excerptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis ac sigillo viri in
ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eandem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce ipsis Litteris haberetur ostensis. Nemini
autem iis quae has Litteras a Nobis decreta sunt contraire liceat.
Si quis id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omni-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.