AAS 44 (1952), p. 575

lesimo octingentesimo quadragesimo tertio, sollemnium votorum sponsione
Deo obligatus, paulo post, die vicesima quarta mensis Septembris,
eodem anno, ad sacerdotalem dignitatem fuit provectus. Magnis
igitur ornamentis virtutum instructus neque mediocri praeditus eruditione,
Antonius Maria paratus erat ad subeundos pro grege Obristi
labores. Ingenii vero eius atque operae quasi theatrum fuit urbs « Viareggio
», quae propter apricum et amoenum litus, cui adhaeret, caelique
salubritatem magis in dies coepta est frequentari. Ibi ad Sancti Andreae
templum curiale, Ordini Servorum Mariae creditum, parocho fuit a sacris
adiutor, quo ex munere, pueritiam scite formans Fidei praeceptionibus,
admissa confitentibus aures assidue commodans, de rebus divinis
dicens sollerter, tantam sibi peperit laudem ut, triennio post, ad curionis
partes sustinendas aseisceretur. Inter haec autem, a studiis se
nequaquam seiungens, magistri sacrae theologiae appellatione fuit insignitus.
Ceterum nullam aliam priorem quam gregis sui curam agens
idque per quadraginta quinque annos, propter versatam in omnium
ore et sermone lenitatem ipsius, blandiore nomine Italico « il curatino »
solebat nuncupari. Virgini Perdolenti, quam Servi Mariae quasi domestica
excolunt religione, paroeciam voluit devotam et ut eam fideles
perpetuis venerarentur obsequiis omni studio est annisus. Fuit ei etiam
sollemne oves, quibus vitae integrae et mirabilis industriae praebuit
exempla, singillatim cognoscere, ad pietatem contionibus erudire, Sacramentis
Ecclesiae confirmare, potissimum vero ut conscientiae iudex
in sacro tribunali illis assidere. Complures pias sodalitates sive pro
pueris, quos habuit carissimos, et viris, sive pro feminis instituit optimisque
legibus stabilivit. Qua in re consilium eius et sollertia tantopere
emicuerunt ut eum consociationis ab Actione Catholica quodammodo
dicerent praenuntius. Eximia caritate complexus est curiatos, praesertim
humiles, rerum inopia vel morbo laborantes, iacentes in calamitate.
Qui cum summa hieme incidisset in senem mendicum gelu torpentem,
detracto sibi pallio velut alter Martinus Turonensis rigentem frigore
contexit. Neque minus sibi pepercit cum cholera morbus ureret civitatem;
quamvis enim in maximum se inferret periculum, tamen, sui immemor,
per vias discurrebat ut corporibus lue infectis mederetur, animos
culpae obnoxios piaret, vitam edentibus ad extremum usque
anhelitum praesens adesset consolator. Pro egenis stipem rogare non
erubescens, quod tenues domus curialia facultates eorum inopiae levandae
non suppetebant, pater pauperum merito dicebatur. Facilem se praebens
in omnes, admodum molli fuit animo ad accipiendam offensionem,
atque ad pacem et concordiam dissidentes revocavit. Ea quae haec tem-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.