AAS 44 (1952), p. 638
Pacta autem Summo Pontifici subsignato die ab eodem Pro-Praefecto
relatione, Sanctitas Sua, rescriptum Emorum Patrum ratum habens,
commissionem Introductionis causae Servae Dei Annae Mariae Adorni
Sua manu dignata est signare.
Datum Romae, die 11 Ianuarii a D. 1952.
£B C. Card. MICARA, Ep. Velitern., Pro-Praefectus
L. © S.
t A. Carinci, Archiep. Selene, Secretarius
II
CREMONEN.
BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVI DEI FRANCISCI SPINELLI, SACERDOTIS
SAECULARIS, FUNDATORIS INSTITUTI ADORATRICUM SANCTISSIMI SACRAMENTI.
SUPER DUBIO
An signanda sit Commissio Introductionis Causae in casu et ad effectum
de quo agitur.
Gaudeat pater tuus et mater tua et exsultet quae genuit te (Prov. 23,
25). Merito piissimi Bartholomaeus Spinelli et Aemilia Cagliaroli, Servi
Dei Francisci genitores, in caelo gaudent, ubi iure praesumendum est eos
beatifica nunc gloria frui, qui suum filiolum, die 14 Aprilis mensis anno
1853 Mediolani natum, ac sequenti die baptizatum, sancte educantes, ad
christianam perfectionem et ad Sacerdotium viam ei complanarunt aptumque
ad magna pro Dei Ecclesia facinora patranda eum reddiderunt.
Eorum quoque laudi tribuendum duos alios filios, Constantium Sacerdotem
et Beatricem mira pietatis ac virtutum exempla reliquisse.
Franciscus Cremonae a. 1861 Confirmationis Sacramentum accepit,
Bergomi autem apud avunculum Petrum Cagliaroli, piissimum sacerdotem,
S. Alexandri Praepositum, hospitio receptus humaniores litteras
in S. Alexandri Collegio excoluit, dein theologicis disciplinis in Episcopalis
Seminarii scholis incubuit. Die 17 Octobris a. 1875 ad Presbyteratum
ab Episcopo Bergomensi fuit promotus, atque ecclesiasticis ministeriis
summo christianae plebis emolumento operam indefesse dare coepit
; quae ministeria singulari erga divinam Eucharistiam pietate fovebat,
atque efficaciora misericordia erga pauperes reddebat. Sacerdotio vix
auctus Urbem venit atque in Liberiana Basilica preces ante sacra, quae