AAS 44 (1952), p. 754
siderata, et suppleto, quatenus opus sit, quorum intersit, vel eorum qui
sua interesse praesumant, consensu, certa scientia ac supremae Nostrae
potestatis plenitudine, ea quae sequuntur statuimus :
1) A Shirensi Apostolico Vicariatu totam partem distrahimus et seiungimus,
quae ad Aquilonem conversa est, et civiles complectitur regiones
de Zomba, de Liwonde, de Nyassa meridionali (quam vulgo Fort
Johnston appellant) et de Ncheu.
2) Novum ex his territoriis Vicariatum Apostolicum constituimus, ab
urbe territorii principe, in qua loci Ordinarius sedem habebit, Zombaënsem
exinde appellandum. Quem Vicariatum, ad Nostrum et Apostolicae
Sedis nutum, Sodalibus Societatis Montfortanae a Maria, qui
quam impigre hucusque ibi adlaboraverat Nobis omnino compertum
est, concredimus, magna cum spe illarum regionum utilitati quam
rectissime prospiciendi. Ad novum hunc igitur Vicariatum iura et onera
spectabunt, quae ceterorum Vicariatuum sunt propria. Eius vero pro
tempore Praesulibus hinc iura, privilegia et potestates compétent, hinc
onera et obligationes, quae iure communi eiusmodi Praesulibus competunt.
Quae omnia, a Nobis nunc disposita et constituta, rata ac valida
esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Harum vero Litterarum
exemplis vel excerptis, licet impressis, ab aliquo tamen publico
tabellione signatis ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eandem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce
ipsis Litteris haberetur ostensis. Nemini autem Nostra iussa, quae per
has Litteras descripsimus, minime abnuere liceat. Quod si quis id temere
ausus fuerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum
Petri et Pauli se noverit moturum.
Datum Romae apud S. Petrum, die quinto decimo mensis Maii, anno
Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo, Pontificatus
Nostri quarto decimo.
Tro S. R. E. Cancellario
E. Card. TISSERANT P. Card. FIJMASONI BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. Congr. de Prop. Fide Praefectus
Alfonsus Carinci, Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Loco £& Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXXIY, n. 15.