AAS 44 (1952), p. 760

V
DE PALEMBANG.

(DE TANDJUNG-KARANG)

A VICARIATUS APOSTOLICI DE PALEMBANG, IN INDONESIA, TERRITORIO PARS

SEIUNGITUR, AD NOVAM ERIGENDAM PRAEFECTURAM APOSTOLICAM (C DE

TANDJUNG-KARANG )) APPELLANDAM.

PIUSEPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad animorum bonum et ad Christi religionem facilius dilatandam,
in amplissimo Vicariatus Apostolici de Palembang territorio, dividere
hoc statuimus et novam exinde erigere Praefecturam Apostolicam. Libenter
itaque accipientes preces huic Sanctae Sedi a venerabili Fratre
Vicario Apostolico de Palembang adhibitas; audito quoque venerabili
Fratre Georgio de Jonghe D'Ardoye, Archiepiscopo titulo Misthiensi
et in Indonesia Apostolico Internuntio; approbante etiam Generali Superiore
Congregationis Sacerdotum a Sacro Corde Iesu, cui missio illa
commissa est ; atque supplentes, quatenus opus sit, quorum intersit vel
eorum qui sua interesse praesumant consensum, omnibus mature perpensis
ac certa scientia, de apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, e
latissimo territorio Vicariatus Apostolici de Palembang, seu Palembangensis,
in Indonesia, partem illam distrahimus, quae civilem residentiam
de Teluk-Betung et civilem districtum de Kroë ex residentia de
Benkulu complectitur, et eam in novam erigimus et constituimus Praefecturam
Apostolicam de Tandjung-Karang nomine appellandam, a
principe eiusdem territorii urbe in qua Ordinarii sedes erit, iisdemque
terminatam finibus, quibus limitantur quae supra diximus residentia
et districtus. Novam hanc Praefecturam Apostolicam curis committimus
Sodalium eiusdem Congregationis Sacerdotum a Sacro Corde Iesu, qui
in illa missione iam dudum ad Christi regnum prolatandum sedulo allaborant,
ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis nutum. Eidem autem
Praefecturae Apostolicae de Tandjung-Karang eiusque pro tempore
Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates,
quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque
Praesules iure communi fruuntur, eosque pariter iisdem obstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri obstringuntur. Quae omnia, uti
supra disposita et constituta, rata ac valida esse et fore volumus et de-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.