AAS 44 (1952), p. 761

cernimus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis vel excerptis, etiamsi impressis, manu tamen alicuius
notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio
constituti munitis, eandem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce
iisdem Litteris haberetur ostensis. Nemini autem hanc paginam seiunctionis,
erectionis, constitutionis, commissionis, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit moturum.
Datum Romae apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Iunii, anno
Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo secundo, Pontificatus
Nostri quarto decimo.

Pro S. R. E. Cancellario
P. Card. FÜMASONI BIONDI
8. Congr. de Prop. Fide Praefectus

f A. Carinci, Arch. tit. Seleucien. in L, Decanus Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton Apost.

Loco © Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXXIV, n.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

CATHEDRALE TEMPLUM AGRIGENTINAE CIVITATIS AC DIOECESIS BASILICAE MI-

NORIS TITULO AC PRIVILEGIIS COHONESTATUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Quasi «civitas supra montem posita
», imminet Mari Africo ac valli, Graecorum fanis illustri, princeps
Templum Agrigentinum, quod a Sancto Gerlando, primo eiusdem Sedis
post expulsos Arabes Episcopo, saeculo undecimo ad finem vergente,
ut tradunt, exstructum atque Deo in honorem Almae Deiparae caelo
receptae consecratum, magnitudine et cultu commendatur. Admi
reris praesertim structurae genus, quod « Arabico-Normannum » appellant,
fornices in modum « Gothicum » inflexos, portarum elegantiam,
imagines udo illitas ad artis Byzantiae rationem. Quae Aedes
insuper ob Canonicorum aliorumque Sacerdotum ministerium populique
frequentiam dilaudatur. Sacra supellectile ac Sanctorum reliquiis

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.