AAS 48 (1956), p. 254
TEMPLUM B. MARIAE V., PLACENTINA IN URBE, (( SANTA MARIA DI CAMPAGNA ))
APPELLATUM, BASILICAE MINORIS TITULO AC PRIVILEGIIS COHONESTATUR.
PIUS PP. XII
Ad perpetuam rei memoriam. — Placentia, urbs ampla, non uno
commendatur Templo artiñciosis operibus nobili populique concursibus
celebrato; quo e genere perhibetur esse Aedes Almae Deiparae sacra,
quam vulgato sermone « Santa Maria di Campagna » appellant. Hoc
Templum, scilicet eiusdem urbis sedes praecipua cultus Mariani, anno
millesimo quingentésimo vicesimo secundo, Alexio Tramello, nranicipe
Piacentino, architecto, coeptum est construi, ad quod opus exigendum
cives communi animorum alacritate stipem confluere. Asservatur ibidem
signum Beatae Mariae Virginis, quod iam antea, per quinque saecula,
in eodem loco exstans, religiose fuerat excultum, atque anno millesimo
sexcentésimo secundo, iterumque hoc vertente anno, aureo diademate
a Purpurato Ecclesiae Patre Francisco Borgongini-Duca, quem
nuper defunctum deflevimus, Nostro nomine et auctoritate est redimitum.
Qui annalium replicant memoriam, asseverant Beatum Urbanum
PP. II, Decessorem Nostrum, apud eandem Imaginem Christifideles,
anno millesimo nonagésimo quinto, ad expeditionem in Terram Christi
incolatu sacram evocasse, atque Beatae Mariae Virginis honori Praefationem,
quam Ecclesia Romana adhuc usurpât, primum cecinisse.
Laudatur praeterea hoc Templum propter structurae genus, quod a
renatis artibus appellatur, et ad cuius venustatem fornices sublimes
atque tholus aedificio impositus non parum conferunt, propter cultum
eximium et imagines, praesertim quas udo illitis coloribus pro ingenii
sui copia expressit ille haud obscuri nominis vir qui vulgo nuncupatur
« Pordenone ». Cuius in praeclarae Aedis, anno millesimo quingentésimo
sexagesimo primo consecratae, officiis ab antiquis temporibus versantur
Sodales Franciscales, qui annituntur ne quid desit divinis ritibus,
ne quid Christifideles desiderent. Sacram quoque supellectilem eamque
magni pretii et Sanctorum reliquias est ibi cernere, ita ut hoc pietatis
domicilium rite instructum dicendum sit atque ornatum. Volens