AAS 48 (1956), p. 253

natae, sacer est, quandoquidem iam ante annum millesimum quingentesimum
sexagesimum sextum Ignatiani Sodales Marianae pietatis sedem
ibi constituerunt. Cum igitur hoc Templum sit opere nobilissimum, religione
sanctissimum populique fidelis concursibus maxime celebratum,
Dilectus Filius Noster Valerianus Gracias, Bombayensis Archiepiscopus,
Nos rogavit ut illud Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus, simulque
ut venerabilem eiusdem Deiparae Imaginem, ibi asservatam, quam
non.solum Christifideles sed etiam ethnici praecipuis venerantur obsequiis,
aureo diademate, Nostro nomine et auctoritate, redimiri sineremus.
Quibus precibus pro Nostro Mariani cultus propagandi studio libenti
animo obsecundantes, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Templum
Beatae Mariae Virginis de Monte, Anglorum sermone « Our Lady of
the Mount » appellatae, eius Nativitatis mysterio sacrum et in suburbio,
cui nomen « Bandra », urbis Bombayae exstans, ad dignitatem et honorem
Basilicae Minoris evehimus, omnibus adjectis iuribus ac privilegiis,
quae Aedibus eodem nomine insignibus rite competunt. Praeterea,
iisdem hisce Apostolicis Litteris et auctoritate Nostra, ad futuram
rei memoriam, Bombayensi Ordinario, quem diximus, eas partes committimus
ut die per se ipsum deligendo, Imagini Beatae Mariae Virginis
de Monte, eodem in Templo excultae, post Missarum sollemnia, iuxta
ritum formulamque praescriptam, auream coronam, Nostro nomine et
auctoritate, imponat. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Templum
autem ipsum huiusmodi honore augentes, decernimus praesentes Litteras
firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere ; suosque
plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos
spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari
; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc
ea inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum ex Arce Gandulfi, sub anulo Piscatoris, die xxi, mensis Octobris,
anno MCMLIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

De speciali mandato Sanctissimi

Io.BAPT. MONTINI
Prosecretarius Status

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.