AAS 48 (1956), p. 70

BEATA MARIA V. A MONTE CARMELO PATRONA CAELESTIS CONSTITUITUR (( TER-

RITORII NATIONALIS DE FORMOSA » INTRA FINES DIOECESIS RESISTENCIAS.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — « Decorem Carmeli », Almam dicimus
Deiparam ab hoc Monte appellatam, Christifideles, qui terram,
cui nomen Formosa, intra fines dioecesis Resistenciae atque Reipublicae
Argentinae, incolunt, praecipua venerantur, ut accepimus, observantia
ac pietate. Etenim saeculo proxime praeterito ea in regione sedem ac
domicilium collocarunt auspice eadem Virgine Carmelitide, cuius imaginem
secum tulerant. Ex eo loco, scilicet e principe oppido Formosa,
cultus Deiparae, nomine illo insignis, continentem agrum feliciter pervasit;
unde factum est ut, anno millesimo nongentesimo primo, Moderator
eiusdem regionis, quam Argentini « Territorium Nationale de Formosa
» vocant, ad sacram potestatem preces admovent ut Beata Maria
Virgo a Monte Carmelo eidem huic constitueretur caelestis apud Deum
Patrona; hoc esse votum, hanc esse spem totius populi plagam illam
habitantis. Tunc vero temporis id solum fieri potuit ut e nomine Dei
Genitricis, cui a Monte Carmelo adiecta appellatio, paroecia oppidi Formosae
nuncuparetur. Pietas deinde erga clementissimam Reginam, suavi
hoc titulo invocatam, novis est aucta incrementis, cum, anno millesimo
nongentesimo quadragesimo septimo, Eius in fidem, quasi caelestis ducis,
Exercitus Argentinus committeretur, Eiusque Imago, anno scilicet
millesimo nongentesimo quinquagesimo tertio, piae peregrinationis causa,
inter gestientis populi vota, per oppida pagosque territorii, quod dictum
est, circumferretur. Vota igitur depromens saepenumero facta a sacrorum
administris, a publicae ac militaris rei moderatoribus, scholarum
praefectis pluribusque sodalitatibus, dilectus filius Vicarius Capitularis
dioecesis Resistenciae Nos submisse rogavit ut Beatam Mariam
Virginem Carmelitidem totius territorii a Formosa appellati caelestem
Patronam renuntiaremus. Quas preces pro studio, quo ardemus, Marianae
religionis quoquoversus propagandae, libenti animo statuimus audire.
Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam
Virginem a Monte Carmelo « Territorii Nationalis de Formosa »,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.