AAS 5 (1913), p. 182

S. CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i.

ERECTIONIS ARCHIDIOECESIS AC DIOECESIS.

Ssmus D. N. Pius Pp. X decreto huius sacrae Congregationis Consistorialis
diei 30 novembris 1912 dioecesim S. Alberti in duas partes
divisit, atque in eius meridionali territorio novam ac distinctam dioecesim,
Caigariensem denominandam, constituit, his circumscriptam limitibus:
ad orientem confiniis civilibus provinciarum de Alberta et de
Saskatchewan; ad meridiem divortio foederatos Americae Septentrionalis
Status inter et Canadensem ditionem; ad occidentem limitibus
provinciarum Columbiae Britannicae et de Alberta seu apice montium
Saxozorum; ad septentrionem denique linea quae dividit civiles comitatus
vulgo townsMps qui recensentur numeris XXX et XXXI.
Dioecesim praeterea S. Alberti, limitibus praefatis coarctatam, eadem
Sanctitas Sua a metropolitico iure ecclesiae S. Bonifacii subtraxit, et
ad metropolitanae sedis dignitatem evexit, translata sede a civitate
S. Alberti ad aliam vulgo Edmonton; unde in posterum dioecesis haec
Edmontonensis vocabitur.
Novam vero Caigariensem dioecesim simul ac vicariatus apostolicos
de Athabaska et de Mackenzie a metropolitico iure archidioecesis
S. Bonifacii subtraxit ac in suffraganeas sedes attribuit metropolitanae
ecclesiae Edmontonensi.

IL

ERECTIONIS DIGNITATIS DECANATUS.

Item Ssmus D. N. Pius Pp. X decreto eiusdem sacrae Congregationis
diei 10 aprilis 1913, in cathedrali capitulo Blesensi unam capitularem
dignitatem, cui Decanatus nomen inhaereat, instituit.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.