AAS 5 (1913), p. 180
eius et magistris et auditoribus, apostolicam benedictionem amantissime
impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die II mensis aprilis MCMXIII, Pontificatus
Nostri anno decimo.
PIUS PP. X.
IV.
AD V. E. DOMINICUM CARD. FERRATA, ARCHIPRESBYTERUM LATERANENSEM, QUEM
RENUNTIAT LEGATUM SUUM AD CONVENTUM EUCHARISTICUM MELITENSEM.
Dilecte Fili noster salutem et apostolicam benedictionem. — Inter
publicas illustrioresque significationes Fidei, quas hoc anno per saecularia
Gonstantiniana daturum est catholicum nomen, Conventus profecto,
indictus de more ad promovendum sanctissimae Eucharistiae
cultum, facile eminebit; cui quidem ipsa solemnis commemoratio legitimae
vindicatae libertatis Ecclesiae lumen afferet, cuius libertatis praesens
vivusque adest in Sacramento augusto divinus conditor.
Ac locus huius habendi coetus apte admodum delectus est ocellus
insularum, Melita; quae, quum populo latissime imperioso pareat, onerariis
aeratisque, omnes mundi oras peragrantibus, frequentari solet,
quaeque, quum in gremio Mediterranei maris exstet, medium ferme
obtinet veteris Orbis, cui Constantinus Magnus gloriam Crucis Christi
victor demonstravit.
Si nunquam igitur factum est, ut in celeberrimis conventibus eucharisticis
desiderantur qui Pontificis Maximi personam gereret, multo
minus decet id fieri hoc anno in quem tam faustae memoriae incidit
recordatio. Itaque visum est Nobis ad hoc munus te, dilecte Fili
Noster, deligere, qui vel egregiis ornamentis animi et ingenii, vel gravissimis
legationibus sancte nitideque gestis, vel etiam editis pietati
fovendae scriptionibus valde Nobis commendaris. Eo vel magis quod ea
ipsa loca non ita pridem, missus item a Nobis, adivisti, ut sacerrimo
"Virginis Deiparae simulacro quod Conspicuae colitur, auream coronam
imponeres; ac meminimus, in mandato efificiendo, et quam cumulate
Nobis satisfeceris, et quanta incolarum tibi studia conciliaris. Quare ad
Melitensem Conventum Eucharisticum te mittinxus, qui Nostro nomine
ei praesideas, Legatumque Nostrum his te litteris renuntiamus. Iam
de prospero eventu rei, cum alacritas et sollertia eorum qui Conventui
apparando praesunt, tum fervor ac religio populi dubitare non sinit.