AAS 5 (1913), p. 179

Siquidem non modo declarationem sane illustrem vestrae in Nos pietatis
habebant, sed etiam quae de vestro pastorali studio erat Nobis
opinio, eam praeclare confirmabant. Namque intelleximus omnia vos
efficere diligenter, quae populorum vestrorum salus hoc tempore desiderat.
Quare gratulamur quoque vobis; petimusque a Deo ut vestrae
diligentiae coepta gratiae suae muneribus adiuvet et foveat. Harum
autem auspex sit apostolica benedictio, quam vobis, venerabiles Fratres,
vestrisque gregibus amantissime impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die xxvi mensis martii MCMXIII,
Pontificatus Nostri anno decimo.

PIUS PP. X.

III.

AD R. P. D. GERMANUM BRETON, ANTISTITEM DOMUS PONTIFICIAE, RECTOREM

TOLOSANAE STUDIORUM UNIVERSITATIS CATHOLICAE ; GAUDET DE ORDI-

NATIONE STUDIORUM, LAUDAT INCREMENTA DISCIPLINAE PHILOSOPHICAE,

CUPIT NUMERUM ALUMNORUM AUGERI.

Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Quae nuper
de ista, quam regis, Universitate studiorum Nobis percupientibus renuntiasti,
- quod vel ad auctoritatem gravitatemque doctorum decurialium
attinet, vel ad sanitatem doctrinarum quae ibi traduntur, vel ad disciplinae
sanctitatem qua omnes alumni, clerici maxime, gubernantur, - ea
quidem iam scis pergrata Nobis accidisse. Sed tamen visum est Nobis
hasce ad te dare litteras, ex quibus volumus appareat magni a Nobis
fieri et operam tuam in hoc Instituto moderando et episcoporum providentiam
in tuendo. Illud autem praecipue gratum est, eos, te suadente,
cogitare de augendis secundum vota Nostra magisteriis philosophiae,
scilicet ut hoc graviorum studiorum genus, quo, tamquam fundamento,
nituntur cetera, recte ac solide constituatur. Superest, ut cum Institutum
optimorum abundet copia doctorum, floreat etiam numero, qui quidem
nimis exiguus est, discipulorum: ita enim demum poterit uberes, qui
exspectantur, in commune fructus afferre. Idque commode fiet, si episcopi
patroni studeant duos tresve alumnos quotannis singuli istuc
mittere, philosophia sacrisque disciplinis excolendos; quod ut faciant,
Nos equidem valde optamus. In auspicium vero divinorum munerum
atque in testimonium singularis benevolentiae Nostrae tibi, dilecte Fili,
venerabilibus Fratribus quibus istud Athenaeum est curae, omnibusque

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.