AAS 5 (1913), p. 235

Apostolicam Tripolitanam in Vicariatum Apostolicum, proprio antistiti
committendum, erigimus. Praeterea volumus ut novus idem vicariatus
eodem territorio constet quo vetus praefectura, eisdemque limitibus
circumscribatur; nomen autem ipsi a Libya facimus. Decernentes praesentes
Literas firmas validas atque efficaces semper exstare ac permanere,
suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque
ad quos pertinent nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque et inane fieri si secus super
his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus Nostra et Cancellariae apostolicae regula de
iure quaesito non tollendo aliisque constitutionibus et ordinationibus
apostolicis, etiam speciali atque individua mentione ac derogatione dignis,
ceterisque omnibus in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxin februarii
MDCCCCxin, Pontificatus Nostri anno decimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL,
L.- I$! S. a Secretis Status.

III.

ERIGITUR NOVUS VICARIATUS APOSTOLICUS, TITULO DE PIANARANTSOA DISTIN-

CTUS, IN INSULA MADAGASCAR.

PIUS PP. x.

Ad perpetuam rei memoriam. — Ecclesiarum omnium cura Nobis
divinitus commissa illud praecipue postulat ut, in quaslibet catholici
Orbis partes mentis Nostrae oculos coniicientes, quae christiano populo
utilitati et incremento futura esse cognoverimus, ea, suprema Nostra
usi auctoritate, mature paremus. Itaque, quum censeamus, si vicariatus
apostolicus de Madagascar centrali dividatur, uberiores facile fructus ea
in insula ferri posse, Nos, postquam hac de re cum VV. FF. NN. S. R. E.
Cardd. Propagandae Fidei praepositis consilia contulimus, motu proprio,
certa scientia et matura deliberatione Nostra atque apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, harum litterarum vi a territorio vicariatus apostolici
de Madagascar centrali regionem meridionalem subtrahimus, atque
in Vicariatum Apostolicum, titulo de Fianarantsoa distinctum, erigimus,
eumque curis sacerdotum Societatis Iesu concredimus, statutis limitibus
qui sequuntur: ad septentrionem XX gradus latitudinis usque ad

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.