AAS 5 (1913), p. 236
fines provinciae civilis dictae de Autsirabe, dein limites australes eiusdem
provinciae usque dum pertingunt denuo XX gradum latitudinis, hoc servato
ad oceanum usque Indicum; ad orientem oceanus ipse Indicus
a XX ad XXII gradum latitudinis; ad meridiem vicariatus apostolicus
de Madagascar meridionali; ad occidentem mare Mozamhiquense a XX
ad XXII gradum latitudinis. Volumus autem ac iubemus omnia quae
hisce Litteris Nostris statuimus ac declaramus, rata et firma uti sunt, ita
in posterum esse; irritumque et inane futurum decernimus quidquid
super his a quoquam, quavis auctoritate, contigerit attentari, contrariis
non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die
x maii MDCCCCXIII, Pontificatus Nostri anno decimo.
R. CARD. MERRY DEL VAL,
I * ® S. a Secretis Status.
(SECTIO DE INDULGENTIIS)
DECRETUM.
SODALITATES PROMOVENDIS IUVANDISQUE ECCLESIASTICIS VOCATIONIBUS CON-
STITUTAE SPIRITUALIBUS GRATIIS DITANTUR.
Adest profecto providentissimus Deus Ecclesiae suae sanctae, ut
mittat opportuno tempore operarios in messem; non dedignatur autem,
fideles suos persaepe missionis istiusmodi suscipere cooperatores. Auctor
est nimirum piissimi consilii, quo multae exortae sunt per orbem Sodalitates,
fovendis, tuendis, iuvandis ecclesiasticis vocationibus. Ex his
nonnullae spirituales impetrarunt favores, de Summi Pontificis benignitate,
aliae vero quibus gauderent implorarunt. Quia tamen communis
est institutorum ratio, Emis Patribus Inquisitoribus generalibus, quibus
Ss. Indulgentiarum moderatio pertinet, in solitis comitiis habitis feria IV,
die 28 maii, anno 1913, aptior visa est communis omnibus elargitio. Et
Ssmus D. N. D. Pius div. prov. Pp. X, cui in audientia diei 29 maii,