AAS 5 (1913), p. 25

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. X

LITTERAE APOSTOLICAE.

L

ERECTIO NOVI VICARIATUS APOSTOLICI DE KIVU IN AFRICA.

PIUS PP. X.
Ad perpetuam rei memoriam. — Apostolatus munus, quo fungimur *
in terris, Nos admonet, ut ea sedulo studio decernamus quae Catholico
nomini, aeternaeque fidelium saluti, bene, prospere ac feliciter eveniant.
Idcirco ad omnes vel dissitas orbis christiani partes, ex hac divi Petri
Apostolorum principis Cathedra, tanquam e sublimi specula oculos
mentis nostrae convertentes, ante omnia consulimus ut, aucto Pastorum
numero, Dominici gregis custodiae diligentiori ratione prospiciatur. Hoc
ducti consilio, benigne excipiendam censuimus postulationem venerabilis
fratris Leonis Livinhac episcopi titularis Pacandensis et superioris
generalis Societatis Missionariorum Africae, qui cum Nos enixis precibus
rogaverit ut regionem « de Kivu » appellatam in novum apostolicum
vicariatum, proprio Antistiti committendum, erigeremus, ideo Nos, omnibus
rei momentis diligenter perpensis, cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
negotiis Propagandae Fidei praepositis, Motu proprio, atque
ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque apostolicae
Nostrae potestatis plenitudine, praesentium vi, superenunciatam regionem
de Kivu ad oras occidentales vicariatuum apostolicorum Victoriae
Nyanzae meridionalis et Unianembensis iacentem, ab his territoriis seiungimus,
et in independentem Vicariatum Apostolicum constituimus. Novi
autem huius vicariatus confinia sint: ad septentrionem limes posses-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.