AAS 5 (1913), p. 437

bani VIII, Ne, scilicet, per Commissiones introductionis vel reassumptionis
seu ulterius progressus causarum tum signalas tum signandas ullum
beatitatis vel sanctitatis, aut indultae venerationis et cultus argumentum
vel minimum desumi, nec aliud quodcumque ius, quantumvis modici aut
fere nullius momenti, in eiusdem causis quaesitum dici vel praetendi
possit: denique, adhibito consilio gravium virorum et exquisito peculiari
voto nonnullorum S. R. E. Cardinalium, vetuit Servos Dei quorum
causae posthac introducentur, Venerabiles appellari, item solemnia peragi
occasione decreti editi super causae introductione. Inhaerens autem
sententiae f. r. Benedicti XIV, qui tutius fore censuit a panegyricis orationibus
penitus abstinere in honorem Servorum Dei nondum beatificatorum,
eas haberi orationes edixit in posterum non licere. Permisit vero
ut Servi Dei tantummodo post editum decretum super heroicitate virtutum
vel super martyrio Venerabilis titulo ornentur, ita tamen ut ex hac permissione
nullum argumentum indultae venerationis item argui vel praetendi
possit. Praeterea consulens pietati fidelium, qui facile hisce in casibus
sacrae occasione solemnitatis decipi possent, putantes fas esse ut beatum
colere eum de cuius beatificatione iudicium adhuc apud S. R. C. pendeat,
solemnia ad gratias Deo agendas etiam post editum decretum super
heroicitate virtutum vel martyrio pariter prohibuit, qua tamen prohibitione
impedire non intendit quominus in missis addatur, prout decet,
cqllecta pro gratiarum actione.
yiv Idem Ssmus D. N. ad rectam tractationem Causarum beatificationis
et canonizationis, earum praesertim quae partim historicis monumentis
nituntur, vel earum quae subsidiariae probationis privilegio gaudent,
illis ipsis in consilium adhibitis quos supra diximus, et exquisita sententia
Rmi Patris Promotoris sanctae Fidei haec constituit:
" I. In omnibus causis, praesertim recentioribus, Rmi Ordinarii in
condendo informativo processu praeter testes qui causae favent, eos etiam
universos omnes qui causae adversantur excutiant, nemine excepto,
idque sub poena nullitatis, onerata conscientia tum Ordinariorum tum
Promotorum fiscalium.
IL In omnibus causis, praesertim antiquis, cum processu ordinario
sive informativo compulsentur omnia et singula historica documenta
sive manuscripta, sive typis edita, quae quocumque modo causam
respiciant quae agitatur. Ad hoc non modo monendi sunt detinentes
iura compulsanda, ut ea Ordinario exhibeant; sed, si res postulaverit,
examini subiiciendi erunt sub religione sacramenti custodes cuiusvis
archivi vel tabularii sive publici sive privati; summa quoque diligentia
et industria curandum est ut cuiuslibet generis documenta ad causam

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.