AAS 5 (1913), p. 438

conferentia conquirantur, quae omnia et singula cognoscenda sunt ad
normas traditas a fel. rec. Benedicti XIV, lib. II, c. LII.
III. Antequam in Congregatione ordinaria discutiatur dubium super
introductione Causae, sacrorum Rituum Congregationis erit exquirere,
pro re nata, documenta apud Curias, uti vocant, generalitias Ordinum
et Institutorum religiosorum tum virorum tum foeminarum, necnon in
tabulariis sacrarum Romanarum Congregationum, et ubicumque iure
praesumitur ea posse reperiri.
TV. Omnia et singula documenta, sive compulsata cum processu ordinario,
sive a S. R. C. collecta, subiiciantur iudicio peritorum a S. R. C.
eligendorum, qui scriptis doceant de eorum auctoritate et vi.
Promotori vero Fidei, antequam indicetur Congregatio ordinaria pro
introductione causae, omnia documenta exhibeantur una cum sententia
peritorum.
V. Documenta potiora praecipue ex integro typis edantur, praenotatis
nomine auctoris, tempore, loco et ceteris id genus adiunctis, atque inserantur
Positionibus super virtutibus vel martyrio, una cum relatione peritorum,
quos supra memoravimus, de auctoritate et vi documentorum.
VI. In Positionibus pro Congregationibus Ordinaria, Antipraeparar
toria et Praeparatoria, animadversionibus Promotoris Fidei praemittatur
synopsis vitae Servi Dei cuius causa tractatur, breviter et lucide ex
officio conscripta, desumpta tum ex testibus tum ex documentis.
VII. In singulis vero Causis beatificationis, quarum iudicium in praesens
apud S. R. Congregationem quocumque modo pendeat, sacra ipsa
Congregatio non procedat ad ulteriora, nisi exhibitis, ab interesse habentibus,
et exquisitis ex officio documentis iisque omnibus examinatis quo
modo supra dictum est.
• Quae omnia et singula Sanctitas Sua decrevit et servari mandavit,
curaeque et vigilantiae commisit praesertim Secretarii S. R. C. et Promotoris
S. Fidei pro tempore, atque in Acta Apostolicae Sedis referri iussit
hac die 26 augusti 1913.
Ex Secretaria S. R. C.

Fr. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus.

f Petrus La Fontaine, Ep. Charyst., Secretarius.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.