AAS 5 (1913), p. 489

III. •

AD EUGENIUM O' KEEFE EX ARCHIDIOECESI TORUNTINA IN AMERICA ;. CUIUS

RELIGIOSAM MUNIFICENTIAM LAUDAT.

Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Inter egregios
viros qui professionem catholicam in Toruntina archidioecesi consentaneis
moribus exornant, te cum primis numerari, dilecte Fili, ipse
Archiepiscopus Nos certiores magna - facile intelligis - cum voluptate
Nostra nuper fecit. Qui quidem cum tuam in omni beneficentiae genere
largitatem apud Nos laudavit, tum maxime munificentiam extulit, quam
in opus novi Seminarii contulisses, et qua locos aliquot ibidem egentibus
alumnis Sacrorum suppeditasses. Tu vero nec utilius de Ecclesia
mereri poteras, nec ita ut maiorem a Deo inires gratiam. Quae Nos tua
promerita libenter hac animi grati significatione prosequimur, atque
auspicem divinorum munerum, tibi, dilecte Fili, ac tuis omnibus apostolicam
benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die iv mensis octobris MCMXIII, Pontificatus
Nostri anno undecimo, t

PIUS PP. X.

IV.

AD LEONEM ADOLFUM CARDINALEM AMETTE, ARCHIEPISCOPUM PARISIENSEM,

CETEROSQUE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS INSTITUTI CATHOLICI PARI-

SIENSIS PATRONOS.

Dilecte Fili noster, venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem.
— Nolumus studia, per ferias aestivas intermissa, in ista
nobili disciplinarum sede cui praesidetis ante revocari quam vobis plane
appareat quo Nos erga ipsam animo simus. Quamquam quis ignorat
quanti a Nobis fiat institutum Catholicum Parisiense, ex quo tanta
optimorum fructuum copia late dimanavit? Et quidem iis ipsis de fructibus
gratulamur vobis, simul optantes, ut in posterum in dioeceses
vestras multo profluant uberiores. Ceterum, ut vobis ad Institutum tuendum
Nostra non defuit opera, ita posthac non defuturam pro certo

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.