AAS 5 (1913), p. 89
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PP. X
LITTERAE APOSTOLICAE.
INDICITUR UNIVERSALE IUBILAEUM IN MEMORIAM PACIS A CONSTANTINO MAGNO
IMPERATORE ECCLESIAE DATAE.
PIUS PP. x.
Universis Christifidelibus has Nostras litteras inspecturis
salutem et Apostolicam Benedictionem. — Magni faustique
eventus commemoratio, quo sedecim abhinc saeculis pax tandem
Ecclesiae concessa fuit, dum omnes catholicas gentes
summa afficit laetitia, eisque pietatis opera suadet, Nos movet
imprimis ad caelestium munerum thesauros aperiendos,
ut ex huiusmodi solemnitate lecti uberesque fructus in Domino
percipiantur. Par enim atque item peropportunum videtur,
Edictum a Constantino Magno Imperatore Mediolani
promulgatum concelebrare, quod prope secutum est victoriam
contra Maxentium, glorioso Crucis vexillo partam, et saevis in
Christianos vexationibus finem faciens, illos in eam libertatem
vindicavit, cuius pretium divini Redemptoris et Martyrum sanguis
fuit. Tum demum militans Ecclesia primum ex iis triumphus
egit, qui qualibet eius aetate omnigenas insect&tiones
perpetuo subsequuntur, atque ex eo die potiora semper in
humani generis societatem contulit beneficia. Nam homines
superstitiose idolorum cultu paulatim relicto, tum legibus, tum
moribus institutisque christianam vitae rationem magis ac magis
amplexi sunt, atque ita factum est, ut iustitia simul et