AAS 6 (1914), p. 336

PIUS PP. x

MOTU PROPRIO

PRO ITALIA ET INSULIS ADIACENTIBUS

DE STUDIO DOCTRINAE S. THOMAE AQUINATIS IN SCHOLIS CATHOLICIS PROMOVENDO

Doctoris Angelici nemo sincere catholicus eam ausit in dubium
vocare sententiam : Ordinare de studio pertinet praecipue
ad auctoritatem Apostolicae Sedis qua universalis Ecclesia gubernatur,
cui per generale studium, providetur \ Quo Nos magno
quidem officii munere cum alias functi sumus, tum praesertim
die i sept. a. MCMX, quum datis litteris Sacrorum antistitum ad
omnes Episcopos summosque Religiosorum Ordinum magistros,
quibus cura rite instituendae sacrae iuventutis incumberet, haec
in primis eos admonebamus : « Ad studia quod attinet, volumus
« probeque mandamus ut philosophia scholastica studiorum
« sacrorum fundamentum ponatur ... Quod rei caput est, philo-
« sophiam scholasticam quam sequendam praescribimus, eam
« praecipue intelligimus, quae a Sancto Thoma Aquinate est
« tradita : de qua quidquid a Decessore Nostro sancitum est,
« id omne vigere volumus et, qua opus sit, instauramus et conce
fírmamus, stricteque ab universis servari iubemus. Episcopo-
« rum erit, sicubi in Seminariis neglecta fuerint, ea ut in po-
« sterum custodiantur, urgere atque exigere. Eadem Religioso -
« rum Ordinum Moderatoribus praecipimus ».
Iam vero, cum dictum hoc loco a Nobis esset praecipue
Aquinatis sequendam philosophiam, non unice, nonnulli sibi
persuaserunt, Nostrae sese obsequi aut certe non refragari voluntati,
si quae unus aliquis e Doctoribus scholasticis in philosophia
tradidisset, quamvis principiis S. Thomae repugnan-

1 Opuse. Contra impugnantes Dei cultum et religionem, e. III.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.