AAS 6 (1914), p. 343
lationi illius concedendum esse censuimus. Quare Motu proprio, certa
scientia, matura deliberatione atque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine,
a Praefectura Apostolica de Kuam-Tom, quam per similes
Nostras Litteras hoc ipso die datas in Vicariatum Apostolicum nomine
de Canton distinctum ereximus, praesentium tenore, partem orientalem
seiungimus, eamque erigimus in alium Vicariatum Apostolicum ab illo
separatum, quem curis concreditum volumus optime meriti Seminarii
Parisiensis pro missionibus ad exteros. Novum autem hunc vicariatum
nuncupandum esse mandamus de Tchao-tchion, e nomine urbis quae
portui Swatow proxima, novo excipiendo vicario apostolico peropportuna
videtur; eidemque vicariatui tales statuimus fines, ut ad septentriones
meridionalibus limitibus vicariatuum apostolicorum Kiam-Si
meridionalis et Fo-kien ; ad orientem occidentalibus limitibus Vicariatus
apostolici Amoënsis et mari Sinico; ad meridiem man item Sinico; ad
occidentem denique limitibus orientalibus vicariatus apostolici de HomKom
et districtuum civilium Yun-on, Ho-yun, Tcheung-ning, Yong-yun
circumscriptum maneat, ipseque praeterea attingat et inclusas habeat
insulas maris Sinici, quae in ditione civilium districtuum intra regionem
continentalem eiusdem sitae reperiuntur: decernentes has Litteras Nostras
firmas, validas et efficaces semper exsistere et fore, suosque plenarios
atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in
posterum spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque
iudicari ac definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super
his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari: non obstantibus Nostra et Cancellariae apostolicae regula de
iure quaesito non tollendo, aliisque constitutionibus apostolicis ceterisque
omnibus in contrarium facientibus quibuslibet.
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die vi aprilis
MDCCCCXIV, Pontificatus Nostri anno undecimo.
R. GAKD. MERRY DEL VAL,
a Secretis Status.
L. £ß S.