AAS 6 (1914), p. 345

ERECTIO PRAEFECTURAE APOSTOLICAE SINENSIS « KUAM-SI » IN VICARIATUM
APOSTOLICUM
PIUS PP. x

Ad futuram rei memoriam. — Nihil praestabilius neque sacris dignius
viris aestimandum est, quam toto pectore adlaborare, ut qui in tenebris
et in umbra mortis sedent, Christum Redemptorem nostrum, cunctis
mortalibus lucem et vitam, cognoscant et adorent. Laeto itaque accepimus
animo, alumnos Seminarii Parisiensis pro exteris missionibus magna
facere ac perpeti, ut in apostolica praefectura Sinensi, cui vulgo nomen
Kuam-si christiana fides magis magisque in dies incrementum suscipiat.
Atque ut strenui huiusmodi Evangelii praecones merito laudis
praemio afficiantur, utque ad semper maiora pro Dei gloria et aeterna
hominum salute per Nos excitentur, Apostolicam quam supra memoravimus
Praefecturam, ad potiorem dignitatis gradum censuimus evehendam.
Quare omnibus sedulo perpensis cum VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus
christiano nomine Propagando praepositis, motu proprio, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra, deque potestatis Nostrae plenitudine,
praesentium tenore Apostolicam Praefecturam in Sinis, quae
vulgo Kuam-si nuncupatur, in Vicariatum Apostolicum erigimus et
constituimus, iisdem atque antea ei nomine et limitibus servatis. Praeterea
eidem Vicariatui omnia et singula iura, privilegia, honores, indulta
quae ad apostolicas huiusmodi Missiones pertineant, concedimus ac
largimur. Decernentes praesentes Nostras Litteras firmas, validas, efficaces
semper exsistere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri
et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectabit, in
omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per
quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere,
atque irritum esse et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter, contigerit attentari. Non obstantibus Nostra
et Cancellariae apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, aliisque
omnibus etiam speciali et individua mentione ac derogatione dignis
in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die vi mensis
iunii MCMXIV, Pontificatus Nostri anno undecimo.

R. CARD. MERRY DEL VAL.
a Secretis Status.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.