AAS 6 (1914), p. 382

beatificationis et canonizationis Servae Dei Teresiae a puero Iesu, Garmelitidis
Excalceatae in monasterio Lexoviensi, die 10, eisdem mense
et anno.

Fr. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus.
L.&S.

f Petrus La Fontaine, Ep. Charystien., Secretarius.

II

DUBIUM
CIRCA FESTA LOCALIA PRO REGULARIBUS
Exquisitum est a sacra Rituum Congregatione: Utrum festa quae
in Kalendario universalis Ecclesiae sub ritu duplici secundae classis1
cum octava simplici inscribuntur, et in aliquibus locis sint etiam Festa
praecipua de sanctis patronis locorum vel titularibus ecclesiarum cathedralium,
a Regularibus proprium Kalendarium habentibus inibi celebrari
debeant cum octava communi, sicut a clero saeculari?
Et sacra eadem Congregatio, audito specialis commissionis suffragio,
propositae quaestioni ita rescribendum censuit: Negative; sed post
diem festum servetur quoad octavam Kalendarium Ecclesiae universalis.
Atque ita rescripsit ac servari mandavit, die 8 iulii 1914.

Fr. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus.
L. £g S.

f Petrus La Fontaine, Ep. Charystien., Secretarius.

III.
ALTERUM DECRETUM SEU DECLARATIO
SUPER INSUETOS CULTUS TITULOS
Edito decreto S. R. C. die 28 martii 1914 « De insuetis cultus titulis
» Subdirector generalis consociationis, quam vocant a Corde Iesu
eucharistico, opportunum putavit' secretis litteris significare multis Rmis
locorum Ordinariis nonnulla circa interpretationem ipsius decreti, non
adeo veritati innixa, et quae facile confusionem ingerunt. Quod quum
ad aures Ssmi Dñi nostri Pii Papae X pervenerit, de cuius mandato

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.