AAS 6 (1914), p. 57
sensum et omnes effectus iuris: hoc deponunt testes Michael Antonini et
Albertus Gioffredi, et Rev. canonici Fidelis Savio, Peretti et Giletti ; porro
hoc signum apertum est Canonicos, dum officio praedicationis funguntur,
habitos esse et haberi ut parochos aut curatos; quia, quod aliquis canonicus,
munere aliquo parochiali fungens in Cathedrali, habeatur uti praesens
in choro, hoc privilegium est solius vicarii curati. Demum, in hoc exercendo
munere praedicationis, Rev. Canonici nullo modo agunt more delegatorum,
qui subdelegare non solent, sed, tamquam propria et ordinaria
iurisdictione utentes, aut ipsi praedicant, aut. delegant ad praedicationem
quos idoneos iudicant, quin se intromittat Archipresbyter: quod passim
deponunt testes sive capitulares, sive extracapitulares. Concludendum
ergo est Canonicos, quod attinet ad praedicationem, haberi et agere uti
parochos aut curatos, aut aliquam partem curae actualis exercentes.
Et hic status rerum retroascendit ad tempus immemorabile; hoc
enim probant tum depositiones 6 testium supra relatorum, tum attestationes
Canonicorum, tum etiam quaedam documenta a Capitulo
producta; in quodam enim manuscripto, cui titulus Memorie spettanti
all'ufficio del canonico Datario, etc., quod refertur ad annos 1814--1820,
legimus : « Il Canonico che farà gli esercizi spirituali, ha la presenza al
« coro per detto tempo, siccome quello che predichi in Duomo ed a
« Cervignasco ». Quod iuxta supradicta, supponit Canonicos praedicare
solere in ecclesia cathedrali et in ecclesia loci Cervignasco, et, in hoc
munere exercendo, haberi uti parochos aut curatos.
Idem omnino deducitur ex alio documento anni 1798, in quo leguntur
observationes quas, occasione visitationis pastoralis, episcopus Salutiarum,
Illmus Lovera, proponebat circa rubricas Statutorum Capitularium :
« La rubrica XIII deve più specialmente indicare la dispensa dal coro
« accordata non a ragione di età semplicemente, ma bensì a ragione del
« servizio canonicale... ; e potrebbe, per maggior chiarezza e precisione,
« comprendersi in un sol titolo la serie di tutti quelli, i quali, benché
« assenti, sono riguardati presenti, cioè... quelli che sono destinati
« all'ufficio della predicazione nella Cattedrale e nella chiesa di Cervi-
« gnasco ». Quibus documentis addenda est attestatio iurata duorum
officialium Curiae episcopalis, declarantium se numquam tradidisse
Rev. Canonicis ullam scripturam delegationis, licentiae aut approbationis,
quae se referat ad officium praedicationis, et se audisse ita
semper factum fuisse in dicta Curia (Nova doc., pag. 39).
Hanc porro demonstrationem infringere aut minuere nequeunt depositiones
16 testium a Rev. Archipresbytero jproductorum, e quibus 5 nihil
sciunt aut dicunt, 2 modo valde dubitativo loquuntur, ceteri 9 asserunt