AAS 6 (1914), p. 56

ducti sunt, ex assertionibus omnium Canonicorum, et ex documentis ex
quibus aliqua infra referentur, clare patet Rev. Canonicos in ecclesia
cathedrali functos esse et fungi officio praedicationis, et supplere et
supplevisse Archipresbyterum in instructione parochiali et hoc referri
ad tempus quod memoriam hominum excedit.
Tota ergo difficultas versatur circa secundum, scilicet circa potestatem
qua sic agunt Canonici, utrum nempe sic agant vi Officii canonicalis,
absque ulla delegatione Episcopi aut Archipresbyteri, an ex delegatione
alterutrius. Porro hic etiam probatum remanet Rev. Canonicos fungi
munere praedicationis, vi ipsius tituli canonicatus, scilicet eo ipso quod
sunt canonici, et absque ulla cuiusvis delegatione aut approbatione.
a) Hoc enim asserunt septem testes a Capitulo inducti, scilicet
Petrus De Matteis, Augustinus Savio, Hyacinthus Bollea, Rev. Petrus
Pagge, Rev. Michael Antonini, Rev. Albertus Giofiredi, et comitissa Maria
Martina, qui omnes asserunt Canonicos praedicare vi solius tituli canonicatus,
et absque ulla cuiuslibet delegatione aut licentia; qui etiam
omnes hunc rerum statum retrotrahunt ad tempus immemorabile, dicentes
ita semper factum fuisse (praeter unum, Rev. Antonini, qui
ab hoc abstrahit) ; omittimus duos testes, Teresiam Vicini et Rosam
Elia, qui tantummodo credunt Rev. Canonicos praedicare vi solius
tituli canonicatus.
b) In eodem sensu deponunt decem Canonici, scilicet omnes
(praeter Archipresbyterum et Canonicum iuniorem) qui diserte affirmant
Canonicos praedicasse et praedicare vi solius tituli canonicatus, absque
ulla cuiusvis delegatione aut approbatione; et hoc ab immemorabili.
Porro cum agatur hic de re interna et domestica, de qua Rev. Canonici
optime edocti esse praesumuntur, eorum testimonium iuratum magni
faciendum est, licet per se solum non sufficiat ad probandam consuetudinem
immemorabilem.
Horum autem testium, sive capitularium, sive extracapitularium,
attestatio validam confirmationem recipit ex quibusdam adiunctis, de
quibus multi ex illis testantur. Sic, uti dicunt Rev. Petrus Pagge, et
Rev. canonici Martini, Perassi, Fidelis Savio, quando Rev. Canonici Archipresbyterum
supplent in officio praedicationis, aut evangelium explicant,
nullum stipendium aut quamvis retributionem recipiunt: quod signum
est illos ita agere ex proprio officio, sicut ipse Archipresbyter, qui nihil
unquam recipit pro praedicatione.
Pariter quando Canonici officio praedicationis funguntur in cathedrali,
sive etiam olim in ecclesia loci Cervignasco, quae de parochia
cathedrali erat, censebantur et censentur esse praesentes in choro ad

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.