AAS 7 (1915), p. 199
causis impulsi Romani Pontifices Abbatiam in Commendam
dederint, eas, adiunctis rerum temporibusque commutatis, iam
nullas esse, eamdem Abbatiam restituere in pristinum decrevimus,
ut eodem sit iure, quo Abbatia Nullius Montis Cassini, aliaer
que huiusmodi. Quare Abbatem seu Praepositum pro tempore
Capituli regularis ven. Monasterii S. Scholasticae ad gubernationem
Abbatiae Nullius Sublacensis revocamus; cui quidem
Abbati, canonice quidem electo atque a Nobis confirmato, quasi
episcopalem reddimus iurisdictionem in territorium separatum
quod Abbatiae obnoxium est, atque etiam in ecclesias, clericos
et laicos, qui eius territorii terminis continentur; idque cum
omnibus iis privilegiis, honoribus, facultatibus, non excepta potestate
sacramentum Confirmationis conferendi intra fines territorii,
quae concessa sunt Abbati Cassinensi aliisque Praelatis
inferioribus, qui iurisdictionem quasi episcopalem in territoriis
separatis exerceant. Eidemque Abbati S. Scholasticae omnia iura
temporalia in mensam abbatialem, quaecumque Cardinalis Commendatarius
habuit, damus, attribuimus.
Praeterea volumus, ut Capitulum saeculare ecclesiae S. Andreae,
quae Sublaci est, itemque Sublacense Seminarium clericorum
saecularium Abbati Ordinario S. Scholasticae ita prorsus
pareant, quemadmodum secundum sacros canones quaelibet vel
Collegia seu Capitula canonicorum vel Seminaria dioecesana suis
parere Ordinariis debent : utrumque tamen suam retineat naturam
rei ad Clerum saecularem pertinentis.
Et quoniam antehac ecclesiae et Capitulo saeculari S. Andreae
plus semel cum Capitulo regulari et ecclesia abbatiali
S. Scholasticae de iuribus contentio disceptatioque fuit, Nos, ut
res iam desinat in incerto esse — habentes ante oculos interpretationem,
quam de Apostolicis litteris Pii IX Interest Ecclesiae,
die xxviii ianuarii anno MDCCCLXXVI datis, Leo XIII sanctae memoriae
decessor Noster, decreto S. C. Concilii die xxvi aprilis
a. MDCCCXCII edito, sanxit — ecclesiae quidem abbatiali S. Scholasticae
cum ipsius Capitulo regulari titulum, privilegia et honores
cathedralis vel quasi-cathedralis Abbatiae Nullius Subla-