AAS 7 (1915), p. 198

autem XI in binis Constitutionibus, anno MCCCLXXIV et anno
McccLxxvi, id ipsum Abbatiam Nullius Dioecesis agnovit et appellavit;
quo quidem tempore idem Abbas regularis qui Coenobio
praeerat, territorium illud separatum gubernabat. — Postea vero
a decessoribus Nostris vel Urbano VI qui anno MCCCLXXIX nominationem
Abbatis regularis sibi reservavit, vel Callisto III qui
anno MCCCCLV eam Abbatiam uni e S. P. E. Cardinalibus in commendari
dedit, nihil de natura Abbatiae mutatum est, quae regularis
permansit, ut erat, cum a Coenobii Abbate regebatur. Quin
etiam Urbanus VIII per Apostolicas litteras Sacrosanctae militantis
Ecclesiae datas die xv novembris anno MDCXXXVIII, accurate
definiens Abbatiae Sublacensis Nullius terminos atque iura,
quae Tiburtinus Episcopus impugnaverat, edixit « Monasterium
« seu Abbatiam S. Scholasticae Sublacen. Ordinis S. Benedicti
<( habuisse et habere territorium seu districtum separatum; in
« quo Abbas seu Commendatarius illius pro tempore habuit,
« exercuit et exercere potuit omnem iurisdictionem ecclesiasticam
(( quasi episcopalem in parochos, ecclesias, incolas, in eiusdem
<( Monasterii territorio comprehensos ».
Nec vero, quod ad quasi episcopalem Abbatis seu Commendatarii
iurisdictionem attinet, quidquam nova vit Benedictus XIV,
cum iurisdictionem ei abstulit temporalem. Aperte enim in Constitutione
Commendatam Nobis data die vii novembris MDCCLIII
declaravit « salvis tamen integre et absque diminutione ac in per-.
« petuum dicto Monasterio illiusque Abbati seu Commendatario
« pro tempore exsistenti iurisdictione ecclesiastica et spirituali »
in idem territorium. — Recentioribus autem temporibus et
Pius VI, qui Commendatarius Abbas Monasterii Sublacensis
fuerat, et Pius IX, et proximus decessor Noster sanctae memoriae
Pius X, quo erant in Abbatiam Sublacensem studio, eiusdem aliquamdiu
regimen ipsi tenuerunt.
Iam Nos, qui pro singulari pietate Nostra erga S. Benedictum,
cuius, cum spe caelestis patrocinii, suscepimus in adeundo
Pontificatu nomen, nulli decessorum Nostrorum in studiosa Abbatiae
Sublacensis cura cedere nolumus, reputantes, quibus

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.