AAS 7 (1915), p. 197

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. XV

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE ABBATIA SUBLACENSI

BENEDICTUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Coenobium Sublacense, utpote ab ipso Monachorum per occidentem
Patriarcha, sancto Benedicto, conditum atque eius
praesentia praeclarisque magnarum virtutum exemplis consecratum,
iam inde a principio Romani Pontifices, decessores Nostri,
sua semper gratia foverunt, cum illud vel sanctus Gregorius
Magnus, ut ex perpetua maiorum memoria constat, in praecipuam
Sedis Apostolicae fidem receperit multisque beneficiis ornaverit.
Deinceps per saecula quae subsecuta sunt, crescens in
dies auctoritate, sensim factum est ut ad amplum patrimonium
perveniret, atque vicos pagosque complures haberet et suae tutelae
commissos, et suae ditioni tum in temporalibus tum in spiritualibus
subiectos.
Itaque saeculo undecimo, cum latissimum territorium Coenobio
accessisset, illud Romanorum decreta Pontificum proxime
seu immediate Apostolicae Sedi subdiderant : Gregorius

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.