AAS 7 (1915), p. 5

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. XV

MOTU PROPRIO

DE ROMANA SANCTI THOMAE ACADEMIA

BENEDICTUS PP. XV

Non multo post editam Encyclicam Epistolam A eterni Patris
de philosophia christiana ad mentem Angelici Doctoris instauranda,
decessor Noster fel. rec. Leo XIII ad Antoninum
S. R. E. cardinalem De Luca, sacri consilii studii regundis
praefectum, die xv octobris anno MDCCCLXXIX litteras Iampridem
dedit, quibus promovendae propagandaeque Thomae Aquinatis
doctrinae propriam in urbe Roma Academiam, eiusdem
sancti viri nomine patrocinioque insignem, instituit. Etenim
<( considerando experiendoque intellexerat, teterrimum quod
« adversus Ecclesiam ipsamque humanam societatem modo ge-
« ritur bellum, citius feliciusque, opitulante Deo, componi non
« posse quam rectis sciendi agendique principiis per philosophi-
« eas disciplinas ubilibet restitutis ; ideoque ad summam totius
« causae pertinere sanam solidamque ubique locorum reflore-
« scere philosophiam'»; praecipue vero, ut planum est, in urbe
principe catholici nominis, quae quia domicilium ac sedes est

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.