AAS 7 (1915), p. 571

S. CONGREGATIO CONSISTORIALIS

ERECTIO NOVAE DIOECESIS ET NOVAE PROVINCIAE ECCLESIASTICAE.

SSmus Dominus noster Benedictus Pp. XV, decreto S. Congregationis
Consistorialis diei 10 novembris 1915, novam dioecesim et novam
provinciam ecclesiasticam erexit, scilicet:
Dioecesi Fortalexiensi in duas partes divisa, in parte orientali ipsam
Fortalexiensem dioecesim coarctavit, in parte autem occidentali nova\n
ac distinctam dioecesim Sobralensem denominandam constituit iisdem
circumscriptam limitibus, quibus antea ipsa dioecesis Fortalexiensis.
Fines vero inter hasce signabunt confinia paroeciarum novae dioecesi
Sobralensi tributarum et in proprio ambitu contentarum, scilicet Acarahu,
S. Ana, Aracaty -Assu, S. Quiteria, Tamboril et Independencia.
Dioecesim insuper Fortalexiensem, uti supra Coarctatam, eadem Sanctitas
Sua a metropolitico iure Ecclesiae Olindensis exemit et ad metropolitanam
dignitatem evexit ; eidemque tamquam suffraganeas assignavit
novam dioecesim Sobralensem et dioecesim Cratensem iam extantem,
quam pariter subtraxit a metropolitico iure Ecclesiae Olindensis, huic
dumtaxat relictis uti suffraganeis dioecesibus de Alagoas et Florestensi.

C. CARD. DE LAI, Ep. Sabinen., Secretarius.

f Thomas Boggiani, Archiep. Edessen., Adsessor.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.